PL 194, col. 1890
Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne · Epistola de officio missae (Isaac de Stella), J. P. Migne
non obediremus, scripsimus. Venerunt enim hoc
anno super regiones nostras mala pestilentiae et
famis, qualia omnia retro saecula, ut putatur, non
viderunt: quorum quidem praeterito anno signa
vidimus, et notavimus, scientes omnis rei eventus
causas habere, unde proveniant; et praeparationes,
quomodo; et signa, quando; et finales commoditates,
quare contingant: nihil enim a sapientia fit,
nisi sapienter; et a summo bono, nisi bonum, et
bene, et ad bonum. Vale, et ora pro nobis, diligens
nos, quia nos te diligimus.
lacrymarum, id est compunctionis et devotionis
commiscentes, et in clibano cordis contriti et humiliati
coquentes, nosmetipsos panes propositionis
efficimus, quos primo omnium offeramus. Quoniam
ergo, serenissime Pater, nos nobis ipsis minime
constamus, sed spiritus ubi vult, et quod vult, spirat,
et nescimus unde veniat, aut quo vadat; et
non potest homo a semetipso accipere quidquam,
nec pro voto id ab alio, nisi datum fuerit desuper,
humilitati postulationis vestrae sapientius hucusque
siluimus, quam imperio auctoritatis vestrae adhuc
loqui possumus. Sed fortasse non quid nobis rorem
coeli desuper, aut quomodo nubes pluant, quaeritur,
sed quomodo aperiatur terra, et germinet Salvatorem;
quaestio est, non quomodo prospiciat justitia
de coelo, sed quomodo oriatur veritas de terra;
non quomodo intendat in nos Deus, sed quomodo
intendamus in ipsum.
Nos itaque, ut simpliciter fateamur, singulis capitellis
sigillatim, prout gratia nobis datur, intendimus;
et dum ea quasi ubera de coelo plena per
labia sumimus, intente lactemus, ex ore infantis et
lactentis perficientes laudes, quas valemus. Unde
licet ibi plurima et diverso modo dicantur, et fiant;
nos tamen sub trina actione fere universa concludimus.
Tres enim distinguuntur in sacro canone
principales actiones, quibus quasi tria deserviunt
altaria, quibus quasi trinus assistit sacrifex, cum
quodammodo tribus sacrificiis. Et est fortasse hoc
exemplar, quod ostensum est Moysi in monte, juxta
quod umbram conderet futurorum, id est tabernaculum
in deserto. Vidit in alto quod faceret in
imo, in monte didicit quod faceret in plano, sursum
tandem didicit quod doceret deorsum, didicit a Deo,