PL 194, col. 33

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

paucissimis levitarum exceptis, qui exemplo trium
puerorum et Danielis prophetae se castrantes propter
regnum coelorum, digni et idonei existunt
hymnum Deo canere, visiones regni coelestis videre
ac senes impudicos judicare. Judicium vero
talium presbyterorum cum filiabus Israel temporibus
turpiter agentium, et filiabus quoque Juda
Susannae consimilibus insidiantium, ex eo tempore
coepit acrius agitari, ex quo talibus interdicta sunt
officia divina et beneficia ecclesiastica, tanquam
Daniele praesidente in quolibet casto et justo apostolicae
sedis antistite. Sed, quia necdum tota captivitas
Babylonica soluta, vel reversio in Jerusalem
peracta est, adhuc super flumina Babylonis flendo
sedemus, et hujusce confusionis remedia majora

exspectantes, cum Jeremia et Aggaeo canimus: Te
decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum
in Jerusalem.
LX. Quaenam remedia majora exspectamus et expetimus?
Illa videlicet, ut sicut in reversione populi
Dei de captivitate, cantores et sacerdotes et Nathinaei
descripti sunt cautissime per tribus et familias
suas, ac de sacerdotio ejecti sunt qui suam de scripturis
genealogiam indicare non potuerunt; ita et
nunc fiat, exaudita oratione Jeremiae dicentis:
«Converte nos, Deus, ad te, et convertemur; innova
dies nostros sicut a principio
[(Thren. V, 21)]
.»
Denique, si ad principium nascentis Ecclesiae respiciamus,
dies claros et serenos in ordinibus ecclesiasticis
inveniemus. Ita ut alii vice apostolorum,

pontifices, alii vice septuaginta discipulorum, sacerdotes;
alii cum Stephano, diacones rite sequerentur
suae professionis duces ac principes, tanquam
suae genealogiae seriem cautissime observantes. A
qua serie si quis deviavit, ut Judas traditor et mercator
pessimus, Nicolaus fornicator, Simon perversus
negotiator, continuo detectus de ordine sacerdotali
ac levitio projiciebatur, et ordo leviticus in
sua puritate servabatur, sub aliqua certa regula vel
simul in unum cohabitandi lege synodali, exemplo
Christi discipulorum, qui primitus in unum cohabitando
formam coenobitalis vitae praeostenderunt,
uno corde unaque anima Deum colendo, et postea
dispersi per diversas regiones Ponti, Galatiae, Cappadociae,

Asiae et Bithyniae, sancte conversabantur
in medio nationis pravae ac perversae verbum vitae
continentes, et sicut luminaria in hoc mundo lucentes.
Qua nimirum conversatione dispersorum
fratrum sanctorum vita informatur Dei ministrorum
verbum vitae continentium, et in medio nationis
pravae ad hoc ordinatione divina dispersorum, ut
luceant inter eos tanquam luminaria in hoc mundo.
XLI. Lege in apostolorum Actibus, Luca scribente,
primitivam regulam coenobitalis vitae. «Multitudinis,
inquit, credentium erat cor unum et anima
una in Deo,» etc.
[(Act. IV, 32.)]
Lege apostolorum
principis epistolas fratribus in dispersione positis
missas, quasi primas decretales regulas in omni
concilio sanctorum decreta fabricantium prae oculis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.