PL 195, col. 119

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

Fuit in diebus Eugenii papae, in finibus Trevirensis
dioeceseos, in coenobio cui nomen Schonaugia,
sub regimine Hildelini abbatis, adolescentula
quaedam monasticae professionis, nomine Elisabeth,
quae cum inter religiosas feminas undecimum in monasterio
ageret annum, habens aetatis annos tres et
viginti, in anno Dominicae Incarnationis millesimo
centesimo quinquagesimo secundo, visitata est a
Domino: et erat manus ejus cum illa, faciens in ea
juxta antiquas miserationes suas, opera magnae admirationis
et digna memoria. Datum siquidem est
mente excedere, et videre visiones secretorum Domini,
quae ab oculis mortalium abscondita sunt. Id
autem non sine evidenti miraculo contingebat: frequenter
enim et quasi ex consuetudine, in diebus

Dominicis aliisque festivitatibus, circa horas in
quibus maxime fidelium fervet devotio, rapiebatur
in mentis excessum, et resumpto paulatim spiritu,
subito verba quaedam divina Latino sermone proferebat,
quae neque per alium aliquando didicerat,
neque per se ipsam invenire poterat; utpote quae
esset inerudita et Latinae locutionis nullam vel exiguam
habens peritiam. Saepius etiam canonicae
Scripturae testimonia, aliaque divinarum laudum
verba, congruentia iis quae per spiritum viderat,
absque omni praemeditatione pronuntiavit: Igitur
omnia quae circa ipsam gesta sunt, et ad gloriam
Dei et ad aedificationem fidelium pertinere visa
sunt, in praesenti libello ex magna parte conscripta
sunt, juxta narrationem ipsius, qua uni ex fratribus

suis, de ordine clericorum, quem prae caeteris familiarem
habebat, singula exposuit. Cum enim ab inquirentibus
multa occultaret, eo quod esset timorata
valde et humillima spiritu; huic, diligenter omnia
investiganti, et memoriae ea tradere cupienti, germanitatis
et dilectionis gratia, et abbatis jussione,
cuncta familiariter enarrare coacta est. Narrationis
autem initium erat hujusmodi.
2.
Hactenus Egbertus virginis frater, et idem qui
sub tertia persona dicitur omnia scripsisse clericus,
cum quo in persona ipsius virginis locutura priusquam
progrediamur, exhibenda est Elisabethae epistota
ad S. Hildegardem, mire faciens ad totum sequens
argumentum illustrandum. Frustra eam nunc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.