PL 195, col. 120

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

requireremus, nisi illam suo Hirsaugiensi Chronico ad
annum (ut legendum monuimus 1165) Trithemius
abbas inseruisset. Sancta autem Hildegardis ( ut hoc
obiter ex ejusdem Trithemii Chronico Sponheimensi
dicam ) virgo Christi, fundatrix et magistra coenobii
S. Ruperti juxta Bingiam, XV Kalend. Octobris moritur
anno aetatis suae LXXXIII, Domini 1179, Indictione
XIII, duntaxat inchoata, mense Septembri;
adeoque nata anno 1097 senior fuit annis XXXIII, quam Elisabetha, solum nata anno 1130 eique ad
annos
XVIII supervixit. Fuerunt vero inter se quam
simillimae; nam Elisabeth, ut in praecitato Chronico
dicit idem Thrithemius, divinis revelationibus visitari
a juventute sua meruit; ex quibus multa jussione
divina ad utilitatem posteriorum conscripsit:

cumque esset Latini sermonis ignara, et praeter
simplicem psalmodiam nihil ab homine didicisset,
interno Spiritus sancti magisterio edocta, omnem
Scripturam, positionem seu constructionem operis
recte intellexit; revelationes autem suas et visiones
coelestes partim Latino, partim Teutonico protulit
eloquio. Epistola ex certa consideratione (quam haud
aegre conjectaveris spectare fidem revelationibus Elisabeth
dandam) de verbo ad verbum producta a Trithemio
et sub annum 1162 vel etiam LX scriptae, cum
jam virginibus praeesset Elisabetha, talis est.
EPISTOLA AD HILDEGARDEM.
3.
Dominae HILDEGARDI, venerabili magistrae sponsarum
Christi, quae sunt apud Bingiam, ELISABETH,
humilis monacha, et magistra sororum, quae in
Schonaugia sunt, devotas cum omni dilectione orationes.

Gratia et consolatio Altissimi repleat vos
gaudio, quia meae tribulationi benigne compassa
estis, sicut ex verbis consolatoris mei intellexi,
quem de mei consolatione diligenter commonuistis.
Sicut enim vobis de me revelatum fuisse dixistis,
fatear vere quamdam perturbationis nubem me
nuper in animo concepisse, propter ineptos sermones
populi, multa loquentis de me, quae vera non
sunt. Sed vulgi sermones facile sustinerem, si non
et hi, qui in habitu religionis ambulant, spiritum
meum acerbius contristarent. Nam et hi, nescio
quibus stimulis agitati, gratiam Dei in me derident;
et de his, quae ignorant, temere judicare non formidant.
Audio et quasdam litteras, de suo spiritu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.