PL 195, col. 121

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

scriptas, sub meo nomine circumferre, de judicii
die me prophetasse diffamantes: quod certe
nunquam facere praesumpsi, cum omnium mortalium
cognitionem effugiat ejus adventus. Sed hujus
famae occasionem vobis aperiam, ut judicetis
utrum praesumptuose quidpiam in hac re fecerim,
aut dixerim.
4.
Sicut per alios audistis, magnificavit Dominus
misericordiam suam mecum, supra quam meruerim,
aut mereri ullatenus possim, in tantum, ut coelestia
quaedam sacramenta frequenter revelare dignatus
sit. Significavit mihi etiam per angelum
suum frequenter, qualia ventura essent super populum
suum in his diebus, nisi poenitentiam agerent
de iniquitatibus suis; atque ut palam haec annuntiarem,

praecepit. Ego autem, ut arrogantiam evitarem,
nec auctrix novitatum viderer, in quantum
potui, omnia haec studui occultare. Cum igitur solito
more, quadam Dominica die, essem in mentis
excessu, astitit mihi angelus Domini, dicens:
« Quare abscondis aurum in luto? hoc est verbum
Dei, quod per os tuum missum est in terram,
propter facies distortas; non ut abscondatur, sed
ut manifestetur, ad laudem et gloriam Domini
nostri, et salvationem populi sui. » Et hoc dicto,
elevavit supra me flagellum, quod quasi in ira
magna quinquies mihi inflixit amarissime, ita ut
per triduum in toto corpore ex illa percussione
languerem. Post haec apposuit digitum ori meo, dicens:
« Eris tacens usque ad horam nonam, quando

manifestabis ea quae operatus est Dominus tecum. »
Ego igitur usque ad horam nonam muta permansi.
Tunc significavi magistrae, ut afferret ad me libellum
quemdam, quem in stratu meo absconderam,
continentem ex parte ea, quae fecerat Dominus mecum.
Quem cum offerrem in manus domini abbatis
Hildelini, qui ad visitandum me venerat, soluta est
lingua mea in haec verba: Non nobis, Domine, non
nobis, sed nomini tuo da gloriam [(Psal. CXIII)]
. Post
haec, cum et alia quaedam ipsis revelassem, quae
scriptis committere nolueram, videlicet de vindicta
Domini magna, quam universo mundo in brevi superventuram
ab angelo didiceram, rogavi illum
diligentissime, ut verbum illud haberet absconditum.

5.
Praecepit autem mihi ipse Dominus abbas, ut
operam darem orationi, atque a Domino postularem,
quatenus daret mihi intelligere utrum ea,
quae dixeram, silentio tegi vellet, an non. Cumque
per aliquod tempus hac de re orationi insistendo,
me afflixissem, in Adventu Domini, in festivitate
S. Barbarae, in prima vigilia noctis, corrui in exstasim,
et astitit mihi angelus Domini dicens:
« Clama fortiter, et dic Heu! ad omnes gentes, quia
totus mundus in tenebras est conversus, et dices:
Exite, ille vos vocavit, qui de terra vos formavit.
Et dic: Poenitentiam agite, quia prope est regnum
Dei » Hoc igitur sermone inductus dominus abbas
coepit livulgare verbum eorum magistratibus Ecclesiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.