PL 195, col. 122

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

et viris religiosis, quorum quidam vero non
sic, sed sinistre de angelo, qui familiaris mihi est,
locuti sunt; dicentes eum esse illusorium spiritum
et in angelum lucis transfiguratum. Unde et ipse
dominus abbas per obedientiam me constrinxit,
praecipiens, ut cum mihi rursus appareret, per nomen
Domini ipsum adjurarem, quatenus indicaret
mihi utrum verus Dei angelus esset, an non. Ego
autem praesumptuosum id aestimans, cum timore
magno praeceptum hoc suscepi. Quadam igitur die,
cum essem in excessu meo, solito more se mihi
obtulit, et stetit in conspectu meo, et dixi tremens
ad eum: « Adjuro te per Deum Patrem, et Filium,
et Spiritum sanctum, ut recte dicas mihi si verus
Dei angelus sis, et si verae sunt visiones quas vidi

in excessu meo, et ea quae ex ore tuo audivi. » Respondit,
ac dixit: « Scias pro certo quia verus angelus
Dei sum, et verae sunt visiones quas vidisti,
et quae de ore meo audisti, vera sunt, et vere fient,
nisi reconcilietur hominibus Deus, et ego ipse sum,
qui diu laboravi tecum. »
6.
Post haec in vigilia Epiphaniae dum orarem,
rursus apparuit mihi Dominus meus, sed procul a
me stans, et faciem habens adversam a me. Ego autem
indignationem ejus intelligens, dixi illi cum timore:
« Domine mi, si molesta tibi fui in eo quod
adjuravi te, ne, quaeso, imputes mihi: converte faciem
tuam ad me, et esto mihi placabilis, quia
constricta per obedientiam feci, nec ausa fui transgredi
mandatum praeceptoris mei. » Cumque in

hujusmodi verbis multas lacrymas profudissem,
conversus est ad me dicens: « Contemptum mihi fecisti
et fratribus meis, quia diffidentiam habuisti ad
me: unde pro certo noveris quia ultra non videbis
faciem meam, neque vocem meam audies, nisi placatus
fuerit Dominus, et nos. » Et dixi: « Domine
mi, quomodo placari poteris. » Et dixit: « Dices
abbati tuo, ut in memoriam mei et fratrum meorum
celebret officium divinum devote. » Cum ergo non
semel, sed pluribus vicibus, tam a domino abbate,
quam a reliquis fratribus, missarum solemnia ad
honorem sanctorum angelorum celebrata fuissent,
simulque sorores psalmorum lectionibus eos honorassent,
rursus apparuit mihi Dominus meus placido

vultu, dixitque ad me: « Scio quoniam in charitate
et obedientia factum est, quod fecisti, idcirco
veniam consecuta es; et de caetero frequentius
te visitabo, quam hactenus. »
7.
Post haec dominus abbas ire disposuit in locum
quemdam, rogatu clericorum illic manentium,
ut praedicaret verbum comminationis Domini in populo,
si forte poenitentiam agerent, et averteretur
ira Dei ab illis; primum aggressus est deprecari Dominum,
una cum omnibus nobis, ut nobis revelare
dignaretur ancillae suae, utrum sermonem, qui jam
manifestus esse coeperat, amplius divulgari oporteret,
an non. Ipso igitur divina mysteria celebrante,
et nobis devotissime orantibus, subito dissolutae
sunt compages membrorum meorum, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.