PL 195, col. 123

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

elangui, et veni in mentis excessum. Et ecce angelus
Domini stetit in conspectu meo, et dixi ad eum:
« Memento, mi domine, quod dixeris ancillae tuae,
verbum meum per os tuum missum est in terram,
non ut abscondatur, sed ut manifestetur ad gloriam
Dei, et salvationem populi ejus. Et nunc indica
mihi, quid oporteat fieri de verbo comminationis,
quod locutus es ad me; nunquid jam satis manifestum
factum est, an adhuc amplius praedicandum? »
At ille, severo me aspectu intuens, ait:
« Noli tentare Deum: qui enim tentant illum, peribunt;
et dices ad abbatem: Noli timere, sed perfice
quod coepisti. Vere beati sunt, qui audiunt
verba prophetiae tuae, et servant ea, et non fuerint
scandalizati in te. Hoc autem illi suggeras, ut eam

formam, quam hactenus in praedicatione habuit,
non immutet: in hoc enim ego consiliarius ejus fui.
Dicito illi, ut nequaquam attendat verba eorum,
qui ex invidia dubie loquuntur de his quae dicta
sunt in te, sed attendat, quod scriptum est, quia
nihil impossibile apud Deum. »
8.
Hoc igitur sermone animatus, locum quem
disposuerat adiit; et populum, qui ejus adventum
praestolatus fuerat, ad poenitentiam exhortatus est,
annuntians iram Dei superventuram, nisi poenitentiae
fructibus eam praevenire studerent: quales autem
plagae mundo imminerent, nequaquam, veluti
diffamatus est, in aliqua praedicatione sua enarravit.
Factum est igitur, ut multi, apud quos iste sermo

diffamatus est, per totum tempus Quadragesimale,
in timore magno per poenitentiam se affligerent,
eleemosynisque et orationibus studiose insisterent.
In tempore illo quidam, nescio quo zelo ductus, ad
urbem Coloniam, in persona domini abbatis, ipso
ignorante (Deus novit) litteras direxit, in quibus
terribiles quaedam comminationes audiente omni
populo lectae sunt: unde, quanquam ab insipientibus
illusum nobis sit, prudenter tamen (ut audivimus)
et reverenter sermonem animadverterunt, et
poenitentiae fructibus Deum honorare non contempserunt.
Factum est autem in quarta feria ante
diem Paschae, cum post magnos labores corporis in
exstasim venissem, apparuit mihi angelus Domini,
et dixi ad eum: « Domine, quid fiet de verbo quod

locutus es ad me? » Qui respondit: « Noli contristari,
neque perturberis, si non in die, quem determinavi
tibi, evenerint quae praedixi, quoniam multorum
satisfactione placatus est Dominus. »
9.
Post haec, in sexta feria, post horam tertiam,
cum gravi passione veni in excessum mentis; et
rursus astitit mihi dicens: « Vidit Dominus afflictionem
populi sui, et avertit iram indignationis
suae ab eis. » Cui dixi: « Quid ergo, Domine mi,
nonne ero in derisionem omnibus, apud quos hoc
verbum diffamatum est? » Qui ait: « Omnia, quae
in occasione hac evenerint tibi, patienter et benevole
sustineto; illum diligenter advertens, qui, cum
esset totius orbis Creator, hominum irrisiones sustinuit.
Nunc primum patientiam tuam Dominus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.