PL 195, col. 132

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

tempora, singulis fere Sabbatis, et quandoque aliis
diebus, cum de ea officium celebraretur, eamdem
visionem videre consuevi. Eadem die post Nonam,
cum starem in capitulo, et amarissime flerem, propter
somnia quaedam in quibus animam meam
valde molestaverat nequitia insidiatoris mei, rogabam
dominam meam devotissime, ut si forte nociturae
mihi non essent illae molestiae, aliquid mihi
consolationis exhibere dignaretur. Et ecce subito
lux illa coelestis emicuit, et progressa est inde consolatrix
mea: et cum paululum descendisset, contra
me stabat; et ego intendens in eam motum labiorum
ejus diligenter observabam; et cognovi quod
nominaret me nomine meo, Elizabeth, et amplius
non adjecit, quod ego pro consolatione recipiens,

gratias egi illi, et recessit a me.
CAPUT II. Visi sancti, a 23 Junii 1152 ad 14 Septembris 1153.
21.
Accidit quadam vice, cum frequenter se mihi
obtulisset columba nivea illa, de qua dixi, ut apud
me ipsam dubitarem de illa, et quaererem a domino
abbate utrum posset Satanas se transfigurare in columbam.
Qui cum negaret se unquam hoc legisse,
et ego dubia permanerem, aspexi quadam die crucem,
quam videre soleo; et venit ex adverso columba
illa, et resedit in ea. Sic ergo certificata sum
non esse hoc Satanam, quoniam inimicus crucis
est.
22.
In vigilia B. Joannis Baptistae, dum divinum
celebraretur officium, fui in oratione, ac dicebam

quinquaginta psalmos, et alias quasdam orationes,
in laudem illius venerandi Praecursoris Domini.
Cumque orationes pene complevissem, subito
lux magna refulsit in coelo, et in medio ejus quasi
species viri gloriosi; et in vestitu candido apparuit
stans contra ortum solis. Et post pusillum convertit
ad me faciem blandam, et valde amabilem, quasi
volens conspici a me. Habebat autem coronam aurei
fulgoris in capite, valde radiantem, et in parte anteriori
quasi purpureo colore insignitam. In dextra
ejus tanti fulgoris palma apparuit, ut prae nimia
ejus claritate vix caetera, quae juxta erant, possem
discernere. Intellexi igitur hunc esse gloriosum illum
martyrem, cui serviebamus. Post haec in Matutinis,

cum diceremus: Te Deum laudamus, eodem
modo mihi apparuit; et id citra exstasim, quamvis
vicina fui, ut fierem in exstasi. Cumque iterum disparuisset
lux illa, in qua eum videram, subito in
duas partes scindi visa est, et emicuit, quasi fulgur
omnino intolerabile mihi ad videndum. Et dixi:
« Sufficit mihi, Domine, gratia tua, parce infirmitati
meae, et relaxa mihi claritatem hanc nimiam,
quia sustinere eam non valeo. » Continuo sublata
est, et loco ejus stella clarissima apparuit. Rursus
in die, tempore divini sacrificii, vir Dei similiter
mihi apparuit.
23.
Die tertio post haec, in festo beatissimorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.