PL 195, col. 133

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

martyrum Joannis et Pauli, tempore matutino,
dum ad honorem eorum legerem quinquaginta psalmos,
vidi illos in amplissima luce, valde conjunctim
stantes contra Orientem, et ad me terga vertentes.
Cumque explevissem orationes, et subjunxissem:
« Ecce quam bonum et quam jucundum habitare
fratres in unum, sicut unguentum in capite, quod
descendit in barbam, barbam Aaron. Haec est vera
fraternitas, quae vicit mundi crimina, Christum secuta
est inclyta, tenens regna coelestia. » Et insuper:
« Si coram hominibus tormenta passi sunt, Deus
tentavit eos, tanquam aurum in fornace probavit
eos, et quasi holocausta accepit eos. » Cum, inquam,
haec explevissem, rogavi illos diligentissime,
ut ad me faciem convertere dignarentur, et conversi

sunt ad me. Habebant autem et ipsi signa victoriae
atque martyrii, videlicet fulgidas in manibus
palmas, et coronas in capitibus valde radiantes, et
rubore signatas in fronte. Talibus enim insigniis decorati
videntur sancti martyres, quandocunque mihi
apparere dignantur. Cumque eorum intuitu delectata
fuissem, ab oculis meis subito ablati sunt.
24.
In festivitate beatissimorum apostolorum
Petri et Pauli, in primis Vesperis, rapta in exstasim,
vidi gloriosos illos principes in splendore magni
luminis, stantes cum signis victoriosi martyrii. Et
conversis ad me vultibus descenderunt in regionem
hujus nostri aeris, antecedente eos beatissima Virgine,
matre Domini nostri Jesu Christi. Stans autem
Petrus, signum crucis fecit super me, et salutabam

illum dicens: « Tu es pastor ovium, princeps apostolorum. »
Paulum quoque intuens, haec verba arripui: Bonum certamen certavi, cursum consummavi [(II Tim. IV)]
.
Cumque reversi essent in regionem
luminis, ego ab exstasi respiravi. In die ad missam,
dum intonaretur officium, vidi columbam descendentem
de coelo, et usque ad dextrum cornu altaris
pervenit, ibique resedit: quantitas ejus ut turturis,
et supra nivem candor ejus. Cumque dominus abbas
inter caeteras diceret illam Collectam, quae est: Deus, cui omne cor patet:
et usque ad verbum illud
processisset, purifica per infusionem sancti Spiritus
cogitationes cordis nostri, advolavit, et sese capiti
ejus ter circumtulit, ac reversa est ad locum, ubi

antea consederat. Cum autem diceretur Sanctus,
accessit ac resedit in corporali, et quasi rubeum
aliquid ex ore ejus pendere videbatur. Cumque finita
missa inter sorores ad communicandum accederem,
et oculos carnis ad eam flecterem, videre eam non
potui. Aversis autem oculis eam vidi, et statim ut
communicaveram in exstasim veni, moxque respiravi.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.