PL 195, col. 137

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

ut missam de Sancta Trinitate celebraret, et annuit.
Statim autem, ut missam incoepit, veni in exstasim,
et rursum vidi praedictam visionem, sed
manifestius. Eadem hora vidi praedictum fratrem,
qui assistebat altari, multo lumine circumfusum;
et halitum ejus, in modum candidi fumi, ex ore
ipsius sursum ascendentem.
31.
In proxima Dominica, videlicet in inventione
S. Stephani, vidi eamdem visionem, sed eo
amplius quam tunc; nam nunc vidi ante thronum
Dei Agnum stantem, valde amabilem, et habentem
crucem auream quasi dorso infixam. Sed et quatuor
evangelistas nunc vidi, in illis formis, quas eis
sacra Scriptura attribuit. Erant autem a dextris
beatissimae Virginis in ordine dispositi, ita ut versus

ipsam facies haberent conversas. Eram autem celans
apud me hujuscemodi visiones amplius, quam
septem diebus. Cumque posuissem constanter in
corde meo nemini eas revelare, gravissima torsione
cordis correpta sum, ita ut morituram me existimarem.
Instabant itaque mihi sorores, studiose flagitantes,
ut quae videram eis revelarem: cumque extorsissent
a me, statim a passione convalui. Et ne
jam dicta amplius repetam, scito, quod hujusmodi
visiones, quas in praedictis Dominicis vidi, singulis
Dominicis, quae postea evenerunt, vel bis, vel ter,
vel etiam amplius videre consuevi; veniens tamen
prius in exstasim, sicut ipse propriis jam oculis
aspexisti.

32.
In quarta autem feria ante Assumptionem
beatissimae Mariae, post Completorium, stabam
in sacello; et oravi Dominum ex totis praecordiis
meis, dicens: « Domine Deus meus, ecce animam
meam, et corpus meum tuae invictae dexterae, tuae
sanctae et individuae Trinitati commendo; tibi omnes
angustias meas, Domine, committo, quoniam valde
anxiatur spiritus meus super iis, quae operatus es
mecum, eo quod tanta gratia omnino indignam me
esse cognoscam. Tu scis, Domine mi, quod nunquam
talia te postulare praesumpsi. Sed nunc, quoniam
ex gratuita bonitate tua ita magnificasti misericordiam
tuam mecum, obsecro te, quatenus ita
de caetero me conserves, ut nullo delicto meo a
gratia tua merear excidere; neque me spiritus ille

tristitiae ultra apprehendat, quo jam absorpta fuissem,
nisi tu, Domine, subvenisses. » Cumque haec
et his similia perorassem, et jam ad stratum meum
redirem, subito haec verba ori meo inciderunt: « O
virgo, cave ne iterum cadas, ne aliquid deterius
tibi contingat, quia bonus pastor curam habet de
ovibus suis. » Sequenti autem die in meridie, subito
impulsu cor meum percussum est, et haec verba accepi:
« Noli timere, filia, quia Dominus consolator
tuus corripit omnem filium, quem recipit. » Eodem
die ad vesperam, cum effudissem cor meum ante
dominam meam cum multis lacrymis, iterum accidit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.