PL 195, col. 138
Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne
ut ex improviso haec verba in ore meo volverem:
« Gaude et laetare, filia Sion, quia divina clementia
eripuit te de periculo corporis, et animae. »
33.
Post haec in vigilia Assumptionis, cum devotissime
orassem, subito incidit ori meo, ut dicerem:
Haec sunt verba consolatoria quae lingua nova loquitur,
quia necesse est consolari animam turbulosam:
et incidi in exstasim, et vidi visionem, quam
Dominicis diebus videre soleo. Vidi autem inter
caetera dominam meam, consurgentem de solio suo
glorioso, et egredientem de magna illa luce, quam
velut per ostium vidi; comitante eam triplici illa
multitudine feminarum, quam in circuitu consistere
videram; proxime autem incedebant, quae martyrii
titulum in fronte gerebant. Post has illae, quas videram
coronatas sine titulo; tertio loco velaminibus
albis decoratae. Ad dexteram autem ipsius, vir quidam
gloriosissimus et amabilis incedebat sacerdotali
stola insignis. Cumque per modicum tempus ita
in inferiori aere cum hoc sacro exercitu apparuisset,
rursus in lumine, de quo exisse visa fuerat, cum ingenti
laude, et gloria excepta est. Cumque expergefacta
fuissem ab hac visione, continuo haec verba
arripui: « O gloriosum lumen, in quo assidue assistunt
omnes sancti, amicti stolis albis, et dant gloriam
de mercede sua sedenti super thronum, viventi
in saecula saeculorum. » Rursus in die ad missam, cum
essem in spiritu, eademque viderem, quae et antea,
volvebam in animo verba haec: « O gloriosa Trinitas,
quae sedens sede majestatis tuae inspicis abyssos,
et dinumeras cogitationes uniuscujusque hominis. »
His adjeci: « Ave Maria, decus virginum,
domina gentium, Regina angelorum. » Post haec
expergiscens in haec verba prorupi: « Te sanctum
Dominum, » et reliqua cum versu. Et adjeci: « Dominus
aperit nobis januam vitae, si volumus certare
contra durissimum diabolum. » Omnia autem quae
dicta sunt, in die Nativitatis dominae nostrae similiter
vidi.
34.
In Sabbato post Assumptionem, verba
haec ex improviso arripui: « Dominus legifer noster,
Dominus rex noster, ipse nos vocavit in admirabile
lumen suum, ut, si volumus poenitentiam agere de
malis actibus, accipiamus bravium, quod in stadio
acquiritur. Nolite negligere verba haec, quia expediunt
animabus vestris. Attendite diligenter, quomodo
Creator admonet creaturam suam. » Post haec
adjeci: « Ego consolabor vos, dicit Dominus, et
dabo vobis contra tristitiam gaudium spirituale, et
ponam in corda vestra timorem simul, et amorem.
Si me timueritis, et mandata mea servaveritis, veri
discipuli mei eritis. » Item: « Moneo vos, ut diligatis
invicem: cogitare debetis, quomodo Deus prior
dilexit vos, quando non pepercit unigenito Filio suo,
sed tradidit illum pro vobis in oblationem, ut drachma
illa, quae perierat, reperiretur. »