PL 195, col. 139
Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne
35.
Ergo ad nos pertinet hoc proverbium: « Si
diligimus Deum, et habuerimus perfectam charitatem,
et fraternam dilectionem ad invicem, inveniemus
drachmam illam, quae perierat. » Iterum moneo
vos, ut habeatis perfectam charitatem Dei, et
proximi; quia charitas est summum donum, amplum
bonum, in quo pendet totus ordo perfectorum.
Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum
perfectionis; et pax Christi exsultet in cordibus
vestris, in qua et vocati estis in uno corpore;
et grati estote, verbum Christi habitet in vobis abundanter.
Item, omnibus, qui hic volunt vivere secundum
saeculum, et non abstrahunt sua corpora a
carnalibus desideriis, sed omnia cupiunt adimplere
quae pertinent ad hunc mundum, valde metuendum
est quod dicitur: « Nolite diligere mundum, et ea,
quae in mundo sunt, sed agite poenitentiam de pravis
operibus, quia ecce tempus prope est. Vigilate
itaque, quia nescitis diem neque horam, quando
Dominus venturus sit. »
36.
In decollatione S. Joannis Baptistae, coepi
videre grandem illam lucem, quam velut per ostium
videre soleo: et ex hoc anxia prostravi me totam
in oratione, et rapta sum in exstasim, et vidi B.
Joannem, eodem modo, quo antea eum videram; et
dixi in spiritu meo: « Benedicat nos Deus Pater,
custodiat nos Jesus Christus, illuminet nos Spiritus
sanctus. » Et subjunxi: « O clavis David. » Et adjeci:
« Iste est Joannes, quem manus Domini consecravit
matris in visceribus, cujus nos precibus
adjuvari supplices deposcimus. » Iterumque ad me
rediens, haec verba protuli: « Adjuva me, Domine
Deus meus; » et adjeci: « Gratia Dei sum id, quod
sum. » Dicunt etiam me dixisse: Ne magnitudo revelationum
extollat me, et non amplius. In die ad
Tertiam iterum rapta in exstasim, introspexi quasi
per ostium, et lucem illam magnam, quam videre
soleo, et dominam meam surgentem de solio suo,
venientem contra me in exteriorem hanc lucem:
eratque cum ea beatus ille Praecursor Domini. Ego
autem orabam devotissime, eorumque patrociniis
me, et omnes familiares meos, atque locum nostrum
studiose committebam: simulque hoc petii, ut si
me exaudirent, aliquod mihi praeberent exauditionis
indicium. Continuo redierunt ad lucem, unde
exierant, et coram majestate magna prociderunt in
facies suas quasi orantes; simulque cum eis infinita
agmina circumstantium. Tunc ego ab exstasi expergiscens,
in haec verba soluta dixi: « Tibi laus,
tibi gloria, tibi gratiarum actio, o beata, et benedicta,
et gloriosa Trinitas. Ora pro nobis, beatissima
Virgo Maria, ut digni efficiamur promissionibus
Christi. Omnes sancti angeli Dei orent pro nobis in