PL 195, col. 141

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

servitii illis exhiberem, si forte et ipsi dignarentur
se mihi ostendere, et feci quidem prout potui; nam
ad honorem eorum quinquaginta psalmos legi illo
die post Matutinas, ubi etiam insidiator meus candelam,
quam manu tenebam, exstinxit. Post haec
autem circa horam tertiam veni in exstasim sine
dolore; et vidi tres viros in regione luminis decoratos
palmis, et coronis in fronte rubore signatis.
Stabant autem duo ex eis conjuncti ad invicem, et
paululum segregati a tertio. Sequenti die ad
vesperam, cum solito more essem in exstasi (Sabbatum
enim erat) rogavi Dominum, ut iterum illos
tuos patronos mihi ostenderet; quoniam moleste
ferebam, quod non distincte agnoveram qui essent
illi duo, de quibus rogaveras, quoniam tres videram:

et distulit Dominus exaudire me per tempus,
ita ut metuerem contra voluntatem Domini id me
postulasse. Et dixi tremens: « Domine, si voluntas
tua est ut fiat quod petii, fiat; sin autem, non
fiat. » Et continuo vidi duos viros amabiles valde,
de coetu martyrum procedentes, cum signis supra
memoratis; et venerunt, ut starent in medium ante
conspectum throni: et ego cum laetitia expergiscens,
continuo haee verba arripui: « Isti sunt duae
olivae, et duo candelabra, lucentia ante Dominum
dominatorem universae terrae. » Post haec in festo
Sanctarum Virginum undecim millium, vidi copiosam
multitudinem virginum, quae omnes erant insignes
palmis victoriae, et coronis in fronte signatis,
ac decora caesarie spectabiles.

40.
In vigilia Omnium Sanctorum ad vesperam,
veni in quietem exstasis. Tunc solito more visum
est mihi, quasi reperetur spiritus meus in sublime;
et vidi ostium apertum in coelo, et tantam sanctorum
multitudinem, quantum nunquam ante videram.
Illud quoque, quod de sancta Trinitate tibi me
dixisse memini, tunc mihi secundo intimatum est.
In ipso autem die solemnitatis ad vesperam, iterum
rapta in exstasim, vidi coram me stantem quasi
puerum amabilem valde, indutum veste alba, et
praecinctum, et dixi: « Quis es, Domine mi? » Et annuit,
ut tacerem; et dixi: « Angelus Domini bonus, qui
fuit cum Jacob, ipse sit mecum in terra peregrinationis
meae, et benedicat vias meas Deus. » Et continuo

visa sum mihi in sublime extolli, et audivi
voces canentium carmen jucundissimum.
41.
Post haec in die, quo secundum morem Ecclesiae
fidelium defunctorum communis memoria
agebatur, in tempore divini sacrificii, vidi quasi
versus Austrum montem excelsum valde, et juxta
illum vallem profundam horribilem nimis; erat
enim plena atris ignibus, quasi obtectis, et non valentibus
emittere flammam in altum. Illic tortores
spiritus innumerabiles vidi, et animas potestati illorum
traditas, quae horrendo et flebili modo ab
illis concutiebantur, trahebantur, et supra modum
infinitis modis vexabantur: formas quidem nec in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.