PL 195, col. 142

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

his, neque in illis discrevi, hoc tantum intellexi,
quomodo hi quidem torquebant, illae vero torquebantur.
Vidi autem procul hinc versus orientem
aedificium valde gloriosum, quasi tribus muris circumdatum,
et variae distinctiones mansionum in eo,
et splendor lucis immensae omnia illustrabat; in
circuitu autem ejus, arborum, et herbarum, et florum
jucundissima amoenitas apparebat. Locus autem,
qui medius videbatur inter hoc aedificium, et
vallem praedictam, spinis asperrimis et quasi
ambustis totus videbatur occupatus. Cumque haec
aspicerem, ecce copiosa multitudo candidae plebis,
de valle consurgens, per medium invii illius dumeti,
cum magna festinatione, et multo conatu ad
aedificium praedictum tendere visa est, tandemque

perveniens introivit. Quidam autem ex eis extra
sentes viam elegerunt, et absque labore pervenerunt:
factus est autem hic transitus pluribus vicibus,
et per intervalla.
42.
Nolo etiam ignorare te, frater, de quodam ex
amicis nostris, quem tanquam patrem dileximus,
quoniam in die anniversarii ejus, cum fecissem
quaedam pro ejus liberatione, quae mihi per visionem
demonstrata fuerant, vidi illum tempore sacrificii in
veste candida stantem coram me, et cum eo decorum
quemdam juvenem, albis indutum et praecinctum:
cumque devote elevasset manus et oculos
in coelum coram me, quasi gratias agens, conversus
a me ibat cum comite itineris sui usque ad aedificium
illud, quod supra descripsi: et ego vias eorum

observans, videre eos non cessavi, quousque introierunt
illuc. De visionibus autem sanctorum quid
amplius tibi dicam, nisi quod singuli in suis Natalitiis
(ut dictum est) animam meam consolari dignati sunt.
43.
Vidi in Adventu Domini aedificium quoddam
praeclarum, uno muro circumdatum; et in medio
ejus turrim tantae celsitudinis, ut cacumen ejus coelus
penetrare videretur. Cumque saepenumero id
ita mihi appareret, accidit in una Dominica, cum
ad me redirem ab exstasi, ut subito orationem hujuscemodi
arriperem: « Domine Jesu Christe, pie
et exaudibilis, ostende mihi indignae famulae tuae.
quae sit ista civitas, quam demonstrasti mihi. » Et
continuo haec verba responsionis in ore meo posita
sunt: « Haec est Hierusalem coelestis, quae aedificatur,

ut civitas, cujus cacumen pertingit ad coelos. »
Post haec, imminente festivitate Natalis Domini biduo
ante festum diem praeparabar ad solitos mentis excessus.
Cum venisset autem vespera solemnitatis
Nativitatis, tandem in quietem exstasis deveni.
Sensi autem me quasi in sublime elevari, et vidi
ostium apertum in coelo: et venerabile illud arcanum,
quod in festivitate Omnium Sanctorum videram,
jam tertio nunc demonstratum mihi est.
Cumque delectata fuissem in multitudine dulcedinis
Dei mei, tandem ad meipsam rediens, in haec verba
continuo prorupi: « Desiderans desideravi videre

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.