PL 195, col. 146
Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne
visionis hujus coneris invenire; tibi
enim fortassis a Domino reservata est.
50.
Ante Annuntiationem Dominicam septem diebus
aegrotavi, et incidi in lectum toto corpore
languens, ita ut pene nihil refectionis corpori meo
possem adhibere; permansi autem in hac valetudine
usque ad diem tertium ante festivitatem.
Eo die circa Nonam coepi habere in ore meo liquorem,
tanquam favum mellis, cujus dulcore ita refecta
sum, quasi cibum sufficientem accepissem; et
confortata sum toto corpore, et emisi sudorem copiosum,
in quo permanebam usque in sequentem
diem. Et circa tempus missae veni in mentis excessum;
et visum est mihi, quasi abstraheretur spiritus
meus a corpore, ac sublevaretur in altum. Vidi
autem in illo excessu meo coelos apertos, et Dominum
Jesum cum infinitis millibus venientem in regionem
aeris hujus. Et non erat ei species, neque
decor; sed, tanquam recenter crucifixus fuisset, sic
miserandus apparuit. Cumque demonstrasset universo
mundo crucem, in qua pependerat, et vulnera
passionis suae quasi recenti cruore madentia;
clamabat voce magna ac nimium terribili, dicens:
« Talia propter te sustinui, tu vero pro me quid
sustinuisti? »
51.
Assistebant autem ei duo diversa agmina innumerae
plebis, unum a dextris, alterum a sinistris.
Iis quidem, qui erant a dextris, lux immensa circumfusa
videbatur, inter quos praecipua apparuit
Virgo virginum, gloriosissima Dei Mater Maria. Ibi
diversitates omnium ecclesiasticorum graduum distincte
perspexi: inter quos et venerabilem Patrem
nostrum beatum Benedictum, cum sua monachali
turba, dignoscere delectata sum. Iis autem, qui
erant a sinistris, tenebrae densae, et horribiles circumfusae
erant, ita ut corum diversitates discernere
vix potuissem. Erat autem hujus miserrimae plebis
princeps, magnus et horrendus ille rex superbiae,
cui proximi assistebant Judas et Pilatus, et crucifixores
Domini. Heu! quantos ex clero, quantos
nostri ordinis viros, et mulieres, plenos confusione
illic dignoscebam. Cumque omnia perspexissem,
dixit Judex omnium ad eos, qui erant a dextris: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod
vobis paratum est ab origine mundi
[(Matth. XXV)]
; ad
eos vero, qui erant a sinistris: Ite, maledicti, in
ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus [(ibid.)]
.
Et continuo illi cum jucundissima alacritate
ad lucidas mansiones Dominum subsecuti sunt; hi
vero, tristitia et confusione pleni, cum suo patre,
principe daemoniorum, in profundissimas tenebras
demersi sunt.
52.
Continuo post haec reddita sum mihi, et cum
fletu copioso primum in haec verba prorupi: « Libera
me, Domine, de morte aeterna in die illa tremenda,