PL 195, col. 147

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

quando coeli movendi sunt, et terra. » Et
adjeci: « Credo, quod Redemptor meus vivit, et in
novissimo die de terra surrectura sum, et in carne
mea videbo Deum Salvatorem meum. » In ipso autem
die festivitatis, cum iterum essem in excessu
meo, in tempore divini sacrificii, praesentata est
oculis meis passio Salvatoris nostri, qualiter ab impiis
veste nudatus, flagellatus est, et ad ultimum
cruci affixus. Non autem omnia, quae circa eum in
passione gesta sunt, singillatim tunc vidi, quemadmodum
postea in Parasceve. Cumque haec videre
cessarem, vidi dominam meam in superna claritate
stantem, et cujusdam rei revelationem ab ea accepi,
quam nolo adhuc fieri manifestam.
CAPUT IV. Sancta videt mysteria Passionis, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, et alia quaedam isto anno.
53.
Post haec in festivitate Palmarum, in primis
Vesperis, cum dicerent sorores Responsorium,
Ingressus Pilatus, et usque ad hoc verbum processissent:
Crucifigatur; stabam inter eas, et in exstasim
veni: et vidi Salvatorem quasi in cruce pendentem.
Rursus in Matutinis similiter mihi accidit.
In die ad missam, cum inchoaretur Passio Domini,
iterum in exstasim veni. Tunc vidi procul montem
quemdam amoenum, et descendebat ab eo Salvator
sedens in asino, et veniebat versus civitatem quamdam
magnam. In ipsa autem radice montis occurrit
ei turba hominum parvorum et magnorum cum
virentibus arborum ramis; et exuentes vestimenta

sua, plurimi ex eis straverunt ea in via, qua incedebat:
et ibant cum eo exsultantes usque ad portam
civitatis. Eratque ibi turba magna, et dabat ei locum:
et venit per medium eorum usque ad templum:
descendens introivit, et ultra eum non vidi,
et redii ad me ipsam. Rogaveram fratres meos diligenter,
ut illo die officium palmarum celebrarent in
prato, quod est ante conspectum nostrum, et non
potuerunt propter inundationem rivulorum; sed
retro ecclesiam, ubi videri a nobis non poterat, peregerunt.
Et respexit Dominus desiderium ancillae
suae: et vidi oculis mentis omnia, quae ab illis illic
gesta sunt.
54.
Post haec in Coena Domini ad missam vidi,
sicut soleo, omnia quae circa altare gerebantur: et

dum sacerdos canonem diceret, et calicem in conspectu
Dei exaltaret: vidi supra calicem Dominum
Jesum, quasi in cruce pendentem, et de latere ejus
et pedibus sanguis in calicem defluere videbatur.
Cum autem vespertinum tempus immineret, eram
in sacello, ubi mandatum ablutionis celebrandum
erat. Cumque inchoaretur Antiphona, quae est: Ante diem festum,
ego in uberrimas lacrymas confestim
erupi, et rapta sum in exstasim. Tunc vidi
Dominum in eadem civitate, quam in die Palmarum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.