PL 195, col. 363

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

magnum esset vel respici; ab ipso, stupens ac tremens ad tantam dignationem, in quodam amplexu charitatis
merui salutari. Hinc, beatissime Pater, orta est ista praesumptio, ut inchoatam tunc mihi tuae serenitatis
notitiam consummari desiderem, et animum meum amicitiae tuae tunc fores pulsantem in ejus induci
posse cubiculum non desperem. Licet igitur magnum sit sapienti, vel modicum tempus otio dare, non
pigeat, rogo, Dominum meum, tantillum tempus perdere: quo ex his, quae scripsimus, vel resecare superflua,
vel supplere hiantia, vel universa delere possitis. Eo igitur sermone praemisso, qui nobis occasionem
praebuit caetera conscribendi, de onere Babylonis decem et novem [(Isa. XIII)] , de onere Philisthiim
tres, de onere Moab novem homilias subscripsimus, pro vestro arbitrio vel hic subsistere, vel ultra procedere
parati.
SERMONES DE ONERIBUS.

SERMO PRIMUS. IN ADVENTU DOMINI.--DE UNDECIM ONERIBUS.

Tempus est, fratres charissimi, etc. Exstat inter
Opera S. Bernardi edictionis Mabillonianae vide Patrologiae
tom. CLXXXIV, col. 817.
SERMO II. DE ONERE BABYLONIS. De eo quod scriptum est: « Onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos. »
Omnium, quae fuerunt, vel sunt, vel futura sunt
primordialis et efficiens causa Deus est: ipse omnium
finis. Nam cum ipse, ut ita dicam, proprie sit
esse; omnia utique quae sunt, ab ipso habent, quod
sunt; quia non nisi ab esse habent, quod sunt.
Certum est hominem et angelum esse; sed aliud

est, esse; aliud, hominem, vel angelum esse;
cum possit aliquid esse, nec homo, nec angelus
esse. Cogitet ergo, qui potest, non hominis vel
angeli esse, sed sine angelo et homine ipsum
esse, quod non solum hominis et angeli est, sed
etiam omnium quae sunt. Ipsum igitur esse, quod
non specialiter hujus vel illius rei, sed communiter
omnium existentium; vel, ut expressius dicam, essentium
est, sine dubio Deus est. Sicut autem ipse
est omnium existentium esse, ita et omnium viventium
vita, omnium sapientium sapientia. Ad
hanc formam creata est rationalis creatura; ab
ipso habens, non solum esse et vivere, sed etiam
sapientem esse, et sapienter vivere. Ab hac itaque

forma se disjungens et separans miser homo, comparatus
est jumentis insipientibus [(Psal. XLVIII)]
, et
coepit insipiens esse, et insipienter vivere; nec tamen
desiit esse et vivere: qui posset ad pristinam
formam, eo qui formaverat reformante, redire. Ipsa
artem forma, sapientia est; via vero, per quam ad
ipsam formam redeatur, eruditio. Omnis vero eruditio,
qua de hac deformitate reducamur in formam,
in tribus est, fide scilicet, spe et charitate,
ut sciamus quid credendum, quid sperandum, quid
sit amandum, et sic credamus, speremus, amemus.
Sapientia igitur in animas sanctas se transferens [(Sap. VII)] ,
amicos Dei et prophetas constituit: per
quos nobis sacram Scripturam, quasi totius eruditionis
fontem, ministravit. Quam nimirum ipse, qui

condidit, tanta prudentia Spiritus ordinavit ut innumerabilium
capax esset sententiarum: quarum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.