PL 195, col. 365

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

orationibus adjuti, colligere, etiamsi fuerit catellus,
accedat. Sic, fratres charissimi, sic redimamus
tempus, ut illudamus tempori, quoniam dies mali
sunt [(Ephes. V)]
; et salutaribus, verbis sanctisque
meditationibus, os a sermonibus otiosis, cor a vanis
cogitationibus vindicemus. Est autem iste sanctus
propheta tam profundus in sententiis, in futuris
praedicendis tam perspicuus, in disciplinis moralibus
tam jucundus, ut nunc quasi in ipsum coelum
subvectus, videatur divinorum consiliorum secreta
rimari; nunc ad inferiora firmamenti celeri
penna demissus, mysteria propalare coelestia; nunc
levi volatu ad nos usque descendens, in campis moralibus
spatiari; nunc quasi recipi in paradisum, et
iterum redire ad nos, et referre ineffabilia verba,

quae non licet homini loqui. Haec omnia Christi, et
Ecclesiae sacramenta, tam manifesto revelat oraculo,
ut non tam praenuntiasse futura, quam praeterita
narrasse putetur. Quae omnia, licet ex sui
qualitate grata sint satis, et sapida; eloquentiae tamen
ejus mira suavitate gratiora et dulciora redduntur.
Sed placuit nobis ut, caeteris intermissis, de
undecim oneribus, de quibus propheta, sancto Spiritu
dictante, disseruit, quidquid ipse suggesserit
Spiritus, ad vestram aedificationem propalemus. Fateor
me vestris profertibus per omnia debitorem,
et propter officium quidem, sed maxime propter affectum.
Sed et necessitas mihi incumbit. Vae enim
mihi si non evangelizavero [(I Cor. IX)]
; praecipue,

cum quidquid in doctrina spiritali, quidquid in Scripturarum
intellectu proficio, non tam datum mihi,
quam vobis per me transmissum non ambigam. Neque
enim meritis id ascribendum meis, cum peccator
sim; nec scholasticis quidem disciplinis, cum
pene, ut scitis, illiteratus sim; sed nec studio, aut
industriae meae, cum raro in otio, crebro in negotio
sim. Totum igitur Dei est, mihi commissum, vobis
transmissum, ut qui gloriatur in Domino glorietur.
Adesto proinde tu, bone Jesu, et panibus quos protulimus
gratiam tuae benedictionis infunde, edant
pauperes, et saturentur, dicantque cum Propheta: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori
meo
[(Psal. CXVIII)]
. Ecce ego appono manum, tu
praesta auxilium, quia sine te possum facere nihil.

Qui sancto Isaiae inspirasti, ut scriberet, inspira,
quaeso, mihi ut quod scripsit intelligam; quia jam
inspirasti ut credam: nisi enim crediderimus, non
intelligemus [(Isa. XLIII)] .
Quid ergo putamus onus istud significat? Est
quidem onus premens, et onus opprimens. Premit
infirmitas; iniquitas opprimit. Premit tentatio;
damnatio opprimit. Proponitur ergo primum onus
Babylonis, deinde onus Philisthiim, tunc onus Moab,
et post onus Damasci: quod sequitur onus Aegypti,
cui succedit onus deserti maris, ac deinde onus
Duma, et onus in Arabia, et tunc vallis visionis, et
onus Tyri, ad ultimum autem onus jumentorum
austri. Ostenditur ergo a sancto Isaia quarumdam
urbium vel gentium, imo magis eorum, qui in his

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.