PL 195, col. 366

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

urbibus vel gentibus figurantur, depressio; qui et
ipsius depressionis modum, causas, materiasque
non tacet: quibus etiam inserit de eorum felicitate
sermonem, qui hac depressione ad salutem, non ad
perniciem onerantur; patetque ubique, quia potestas
Dei est, et tibi, Domine, misericordia; quia tu
reddis unicuique juxta opera sua [(Psal. LXI)] , dividens
inter diem et noctem, inter lucem et tenebras,
ut comparatione lucis ipsae tenebrae densiores appareant,
ut collatione tenebrarum copiosius lux ipsa
resplendeat. Et quis inter haec judicat atque discernit,
nisi is qui ait: Pater non judicat quemquam,
sed omne judicium dedit Filio? [(Joan. V)]
. Et iterum: Ego in judicio veni in mundum, ut non videntes
vidiant, et videntes caeci fiant
[(Joan. IX)]
. Quoniam

igitur per adventum Domini Salvatoris facta est
haec bonorum ac malorum discretio, quorumdamque
depressio, quorumdam et liberatio: principalem
prophetae, per totum libri corpus, ipsius Domini
adventum, constat esse materiam. De quo sanctus
Simeon: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem
multorum in Israel, et in signum cui contradicetur [(Luc. II)]
.
Quod Isaias onus, ipse ruinam
appellat. Sic autem haec onera describit ut appareat
Deum quosdam premere, sed non opprimere;
quosdam opprimere, sed non premere; quosdam
simul premere et opprimere. Premit quos affligit,
opprimit quos deserit. Quosdam igitur affligit, sed
non deserit, sicut scriptum est: Flagellat Deus omnem

hominem quem recipit [(Hebr. XII)]
. Unde est
istud Psalmistae: Visitabo in virga iniquitates eorum,
et in verberibus peccata eorum; misericordiam
autem meam non dispergam ab eo [(Psal. LXXXVIII)]
.
Deserit, nec affligit: de quibus dicit Propheta: In
labore hominum non sunt: et cum hominibus non
flagellabuntur [(Psal. LXXII)]
. Et iterum: Et dimisi
eos secundum desideria cordis eorum [(Psal. LXXX)]
.
Et per alium prophetam: Non visitabo super filias
vestras, cum fuerint fornicatae: neque super uxores
vestras, cum adulteraverint [(Ose. IV)]
. Quosdam praeterea
affligit et deserit: de quibus ipse per prophetam
ait: Attrivi eos, et noluerunt recipere disciplinam [(Jer. V)]
.
Sane quomodo, quibusve modis fiat
afflictio vel desertio, cum de ipsis oneribus tractare

coeperimus, Deo volente, apparebit. Potest autem
dici onus Babylonis vel Philisthiim, vel Moab, secundum
onus quo premunt, vel secundum onus quo
premuntur; et sic de caeteris. Sed jam, si placet,
sequentis narrationis titulum inspiciamus
Onus Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos [(Isa. XIII)]
. Babylonis nomine, fratres, quae confusio
interpretatur, mundum significari satis notum
est charitati vestrae: ubi nimirum confusa sunt
omnia; ubi boni cum malis, cum electis reprobi
vivunt; ubi frumentum cum palea, oleum cum
amurca, ubi cum acinis vinum; ubi quantum ad
temporalia sicut justus ita et impius; ubi nihil habet
homo jumentis amplius. Plerumque etiam Babylonem,
illam tantum reproborum cum suo rege

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.