PL 195, col. 367
Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
civitatem intelligimus, ad quam nullus pertinet
electorum, a qua nullus excluditur reproborum.
Reprobos sane in tres partes dividimus, quarum
una et societati communicat et operibus adhuc
electorum; alia ab illis operibus vel communione
separatur; alia jam exutis corporibus aeternis suppliciis
mancipatur. Et omnes igitur simul et ista
singula istarum partium, et singularum partium
singuli homines, Babylonis nomine jure censentur.
Electos etiam in tres dividi ordines, manifestum
est. Nam alii necdum vocati sunt, ut Judaei, sive
pagani; alii vocati, sed non justificati, ut peccatores
Christiani; alii justificati, sed nondum glorificati,
ut sancti hujus adhuc vitae miseriis subditi.
Electi itaque qui necdum vocati sunt, licet eos a
Babylone praedestinatio separaverit quandiu tamen
Babylonicis erroribus excaecantur, a Babylonis nomine
non recedunt. Sed et hi, quos licet electis
vocatio simul ac praedestinatio junxerit, detestanda
tamen opera separant, Babylonici nominis opprobrio
percelluntur. Dicitur itaque Babylon illa hominum
universitas, in qua eisdem erroribus ut vitiis
electi et reprobi implicantur. Dicitur et Babylon
cor pravum et inscrustabile: quod vitiis passionibusque
confunditur. Babylon etiam nuncupatur
illa reproborum societas, cui aeterna confusio praeparatur.
Est autem onus Babylonis, quo ipsa confusa
universitas multorum ab ea separatione destruitur;
quo etiam malis temporalibus indesinenter
affligitur; quo in cordibus singulorum vitiorum
ac pessimarum passionum structura, quasi civitas
eo fusionis diruitur; quo insuper aeternis poenis
post hanc vitam in solis reprobis onerabitur. Et hoc
est onus Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.
Quomodo vidit? Eia, fratres, qui nunc prophetae
appellantur olim videntes dici solebant propter
excellentiorem quamdam, divinioremque, ut ita dixerim,
visionem: de qua nunc disserere, et temporis
angustia, et ea quae nunc intervenerunt, negotia
non permittunt. Igitur haec consideratio alteri
sermoni reservetur. Vos interim orate, ut
sensum Spiritus sequentes, sic ista onera describamus,
ut ea, quae prementia sunt, fortiter sustineamus;
quae opprimentia, caveamus; damnantia
autem ipsius auxilio evadamus, qui pro nobis nostris
voluit oneribus onerari Jesus Christus Dominus
noster, qui cum Patre et Spiritu sancto
vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
SERMO III. De multiplici visione, et illa quae prophetam facit.
Scitis, fratres charissimi, de oneribus locuturus,
quod grave onus ipse susceperim. Unde invocandus
est a nobis ipse Spiritus, ut qui nobis primum
onus imposuit charitatis, omne onus leve faciat,
quod nostris possit servire profectibus; quatenus
qui dedit affectum sui luminis infusione praestet
effectum. Et onus quidem Babylonis, quantum