PL 195, col. 371
Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
sollicitudinem a suo pectore exclusisset, coepit
quodam mentis aestu et fastidire terrena, et desiderare
coelestia. Accidit autem aliquando, ut, cum
amore solito orationi incumberet, mira quaedam
suavitas superveniens omnes animi motus, omnes
cogitationum excursus, omnes insuper spirituales,
quos circa amicos habebat, exstinxerit affectus:
moxque anima ejus, quasi oneribus quae in mundo
sunt valedicens, rapitur supra se, et ab ineffabili
quadam et incomprehensibili luce excepta, nihil
aliud videbat, nisi quod est, et quod omnium esse
est. Neque lux illa corporea fuit, aut aliqua corporis
similitudo nec distendebatur, nec diffundebatur,
ita ut ubique videretur; nec ipsa tenebatur,
et tenebat omnia; et hoc miro et ineffabili
modo, sicut esse tenet quidquid est, veritas, quidquid
verum est. Hac igitur luce perfusa, ipsum
Christum, quem prius noverat secundum carnem,
coepit jam secundum carnem non nosse; quia
spiritus ante faciem ejus Christus Jesus in ipsam
eam induxerat veritatem. In hoc igitur excessu
cum ei hora non parva praeteriisset, pulsata a
sororibus, vix potuit ad corporales, quos reliquerat,
sensus redire. Itaque cum hoc ei saepius contigisset,
et multum rogata tandem ipsius modum
excessus caeteris exposuisset, coeperunt plurimae
visionis hujus excellentiam aemulari. Unde se ab
omnibus curis, sollicitudinibusque mundanis abstrahentes,
lacrymis, orationibusque continuis
plures eamdem gratiam sortitae sunt, et ita ut
inter sororum conventicula saepius hac luce perfunderentur,
etiam invitae. Erat ibi virgo quaedam
magnae discretionis femina, quae omni spiritui
sciens non esse credendum, totum hoc aut morbo,
aut phantasticis illusionibus credidit assignandum:
et sororibus, quantum potuit, talis visionis frequentiam
dissuasit. Inquirenti autem ab illa quae
in his superior habebatur, cur sibi nihil tale accidisset,
respondit illa: « Quia fidem nobis non
adhibes, nec in aliis diligis virtutem, quam ipsa
non habes. Roga, inquit, Deum, ut si ex ipso
est, mihi hoc ipsum eveniat. » Cumque aliquot
diebus orassent, et nihil profecissent, requisita
iterum quae supra et unde supra, respondit:
« Oportet te omnibus mundi hujus, cunctorumque
mortalium renuntiare affectibus, et circa solius
Dei memoriam occupari. Quid, inquit illa, pro amicis
meis, vel benefactoribus non orabo? » Cui
illa. « Eo tempore, quo volueris ad superiora
mentis contemplatione conscendere, necesse est
ut omnes quos diligis, Deo commendes atque
committas, et quasi profectura de mundo, omnique
omnino creaturae valedicens, ad ejus, quem
diligis, suspires aspectum. Adhuc illa non credens
rogat, ut orationibus ejus, si ex Deo essent
ista, voti sui mereretur effectum. Nolo tamen,
inquit, ut anima mea ita sustollatur, rapiaturque
a corpore, ut a mente mea omnium rerum, maxime
amicorum deleatur memoria. Sufficit autem mihi