PL 195, col. 372

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

scire utrum ex Deo sint ista. » Itaque die Parasceves,
cum anxiis cogitationibus fluctuaret,
subito ipsa, quam diximus, luce perfusa, coepit
in eam modo ineffabili subvehi, et ad altiora sustolli.
At illa radiantem in se lucem illam inaccessibilem
oculo infirmiori non ferens, ad Dominicae
passionis intuitum revocari se, ut potuit,
postulavit. Cum ergo vidisset quasi raptim id
esse, quod est a superioribus ad inferiora delata,
in illam spiritualem visionem transfertur, videtque
in spiritu Jesum in cruce pendentem, confixum
clavis, lancea perforatum, sanguinemque
per quinque foramina profluentem, ipsamque mitissimo
oculo respicientem. Tum illa resoluta in
lacrymas, et in se tandem reversa, fidem sororibus

adhibuit, et se huic luci minus idoneam
aestimavit. His forte non inutiliter insertis intelligamus
hanc solam visionem, quam intellectualem
dicimus, prophetam facere, sicut de sapientia
scriptum est: Ipsa in animas sanctas se transferens;
amicos Dei et prophetas constituit [(Sap. VII)]
.
Quidquid enim aliis visionibus cernitur, aut ambiguum
est, aut fide magis quam scientia roboratur.
Quod autem in ipsa cernitur veritate, in qua
facta sunt, quaecunque futura sunt, et luminosum
constat esse, et certum. Igitur in visione sensuali
vel phantastica, quando haec, quae intellectualis
est, operatur, prophetiae donum esse, non ambiguum
est. Qua igitur visione viderit Isaias filius

Amos onus Babylonis, sola videlicet intellectuali,
aut sensuali etiam, vel spirituali, quis facile dixerit?
Nam quod utraque visione hac futura praeviderit
multa, intellectuali eum illuminantes, ex ipsius
libri serie, scire possumus. Ex sensuali quippe visione
oraculum texuit, quando Ezechiam regem,
pro eo quod nuntiis Babylonicis domus suae thesauros
ostendit, prophetica auctoritate corripuit. Quid,
inquiens, viderunt isti in domo tua? Et Rex. Non est verbum,
ait, quod non ostenderim eis. Tunc
propheta. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auferentur
omnia quaecunque congregaverunt patres
tui in Babylonem [(Isa. XXXIX)]
. Ex spirituali vero,
quando ait: Vidi Dominum sedentem super solium
excelsum et elevatum [(Isa. VI)]
, et caetera quae sequuntur.

Quacunque autem harum visione viderit
onus Babylonis, certum est quod mente vidit, non
carne, ipso revelante, qui ait: In manibus prophetarum
assimilatus sum [(Ose. XII)]
. Sed quia jamdiu
nos tenuit visionum istarum distinctio, propheticae
hujus visionis exordium usque in crastinum
differamus.
SERMO IV. De eo, quod scriptum est: « Super montem caliginosum levate signum, » etc.
Quando venit plenitudo temporis, misit Deus
Filium suum factum ex muliere, factum sub lege [(Galat. IV)]
.
Quae est ista temporis plenitudo? Illa
nimirum, de qua Dominus in Evangelio: Levate,
inquit, oculos vestros, et videte regiones, quoniam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.