PL 195, col. 380
Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
discatis, quod in mundi hujus valle doceatis; et in
sublimi, actione scilicet et contemplatione, locati,
levate signum crucis mysteria praedicando; exaltate
vocem, non terrena, sed coelestia promittendo;
in omni loco levantes puras manus, pro eis, quibus
praedicatis, orando, vel bona opera recta intentione
exercendo; et ita muri Babylonis crucis aculeo penetrentur,
et spolia ejus diripiantur; fiatque quod
in hoc ipso propheta scriptum est: Laetabuntur coram
te, sicut qui laetantur in messe, sicut exsultant
victores capta praeda, quando dividunt spolia. Et ingrediantur
portas duces [(Isa. IX)]
. In his quippe omnibus,
quae dicta sunt, aperiuntur portae civitatis,
duces ingrediuntur: quorum unus de ipsarum portarum
apertione gloriatur, et dicit: Ostium mihi
apertum est magnum, et evidens, et adversarii multi [(I Cor. XVI)]
.
Ibi quippe portae Babylonis clausae reperiuntur
a ducibus, ubi omnibus infidelitate et malitia
obseratis, verbo Dei ad eorum corda nullus
patet accessus; ubi vox praedicatoris auditur quasi
pulsantis ad ostium; sed doctrina veritatis non recipitur.
Tales utique erant Judaei, quibus Paulus
dicebat: Vobis oportebat primum annuntiare regnum
Dei, sed quoniam repellatis illud, et indignos vos
judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes [(Act. XIII)]
.
Sed et illi ostium clauserant ducibus
istis, qui audientes a Stephano Domini Jesu gloriam
praedicari, continuerunt aures suas [(Act. VII)] . Dicuntur
sane ipsi praedicatores duces verbi, quia Dei
verbum auditorum cordibus introducunt, qui tunc
portas civitatis ingressi sunt, quando suscepti a
gentibus, constructae de ipsis Ecclesiae, rectoris ac
ducis nomine praesidebant. Possunt etiam per portas
ipsa fidei sacramenta intelligi. Necesse quippe
est ut fides praecedat, deinde introitus pateat intellectui.
Tunc autem dici possunt duces ingressi,
quando per fidem auditorum quasi in eorum cordibus
suscepti, altioris ac secretioris doctrinae eis
lumen infundunt. Sed et primitias credentium portarum
nomine dignas existimo, per quas, ad caeteros
convertendos apostoli faciliorem habuerunt accessum,
et in ipsam armis muniti coelestibus ingressi
sunt civitatem. Hinc credo dixisse Apostolum: Ostium mihi apertum est magnum et evidens,
et adversarii multi
[(I Cor. X)]
. Multitudo quippe
credentium quasi ostium erant, per quos in civitatem
confusionis Paulus intromissus, contra adversarios,
quorum non parvus erat numerus, copiam
habuit cominus decertandi. Et in his omnibus onus
intelligitur Babylonis, secundum quod superius eam
diximus, per Christi adventum, separatione multorum
esse subversam. Sed jam sermoni huic finem
facimus, ne in hac parte vestris profectibus servire
cupientes, alia exercitia aeque vobis necessaria impedire
videamur. Praecedat autem sermonem crastinum
oratio, quod ea quae allegorice dicta sunt,
expositione tropologica repetere possimus, ut
jacto fundamento bonorum operum superponatur
structura, ad laudem et gloriam Domini nostri