PL 195, col. 381

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

Jesu Christi, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
SERMO VI. De eodem capitulo moraliter.
Meminisse debetis, fratres charissimi, dixisse nos
charitati vestrae, animam pessimis passionibus vitiisque
confusam, Babylonis nomine convenienter
intelligi. Babylon enim, ut scitis, confusio interpretatur.
Et quid tam confusum, quam anima illa,
quam nunc superbia elevat, nunc ira devastat, nunc
tristitia contrahit, nunc luxuria inquinat, nunc
gula dehonestat? Talis quippe anima mons caliginosus
dici potest; quicunque enim tales sunt, oculi
eorum caeca quadam caligine obducuntur, ut inter
lumen virtutum, et tenebras vitiorum discernere

non valentes, illud fugiant, in istis delectabiliter
volutentur. Hujus Babylonis onus crux est, quae
jam levata per orbem, pereuntibus quidem onus
est, his autem qui salvi fiunt utile, gratumque levamen.
Quid enim, fratres mei, tam onerosum
amantibus mundum, quam crux? In cruce commendatur
gloriae contemptus, quam illi appetunt; commendatur
carnis afflictio, quam vehementer refugiunt;
commendatur propriae carnis mortificatio,
quam detestantur; commendatur nuditas, et rerum
temporalium exspoliatio, quam exsecrantur. Sed et
nos, fratres, quantum reliquiae Babylonis occupant,
onerat crux, sicut quotidianis experimentis edocemur!
Inquantum enim carnis delectat suavitas, intantum
ejus torquet afflictio; et quantum honor

gratus est, tantum vilitas est onerosa; et quantum
elevat adulatio, tantum dejicit detractio. Si vero divitiae
affectantur, paupertas affligit; et si dulcis videtur
libido, difficilis castitas aestimatur. Hinc est
quod multi discipulorum Christi audientes crucis
mysterium, abierunt retro, et jam cum illo non ambulabant.
Demus proinde operam, fratres mei, ut
quidquid de reliquiis mundi in nobis est, a nostris
cordibus extrudatur, et omnia, si fieri potest, Babylonis
deleantur vestigia, ut experiamur quantum
sit in cruce dulcedinis, quantum securitatis et gloriae.
Amorem enim parit, quo nihil dulcius; martyrium,
quo nihil securius; contemptum mundi,
quo nihil gloriosius. Super montem caliginosum levate

signum. Ad angelos, credo, vox ista dirigitur,
quos Dominus animarum nostrarum jussit esse custodes,
ut cordibus eorum, quos adhuc mundus delectat,
vel tentat, recordationem crucis imponant;
et singulis vitiis, quae animam vel vastant, vel impugnant,
singulas crucis virtutes opponant. Hi sunt
administratorii spiritus, in ministerium missi propter
nos: qui intersunt psallentibus, assistunt orantibus,
legentibus et meditantibus adsunt. Isti se
spiritibus immundis opponunt, illecebras mundi
suadentibus exemplum Dominicae passionis objiciunt;
mentem ira inflammare volentibus Dominicae
patientiae bonitatem proponunt; elationem illis
vel superbiam immittentibus, humilitatem nobis humilis
Jesu suggerunt imitandam. Ideo, fratres charissimi,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.