PL 195, col. 382
Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
state in Ecclesia cum reverentia et timore,
et date honorem Deo, et habete gratiam his beatis
et amicis vobis spiritibus, ne forte aut levitate vestra,
aut aliqua contra invicem indignatione offensi
discedant, et sic ad corda vestra nequam angelis
liber praebeatur accessus. Felix anima, quae inter
psallendum, in ipsius de quo psallit, accenditur
desiderium; excitatoque affectu, obortisque lacrymis,
ipsos, quos in spiritu sentit esse praesentes,
alloquitur: Filiae Jerusalem, nuntiate dilecto quia
amore langueo [(Cant. V)]
. Quam laeto putas vultu,
quam hilari voce beati illi spiritus respondere videntur: Ecce ipse venit saliens in montibus, transiliens
colles
[(Cant. II)]
; conversique ad ipsum jamjamque
animae propinquantem: Ipsa est, inquiunt,
speciosa inter filias Jerusalem
[(ibid.)]
. Infelices et
miseri, qui, ad instar spinarum et veprium, talem
animam indisciplinatis signis vel vocibus pungunt;
nec solum ipsi tantae dulcedinis expertes, traduntur
daemonibus illudendi, sed etiam ministri Satanae
effecti, quantum in ipsis est, ejus jaculis et persecutionibus
alios exponunt. O quam delectabile spectaculum
immundis exhibent spiritibus, qui hujusmodi
sunt! qui vocem suam, linguam suam, os
suum, postremo ipsum cor suum, totiusque noctis
laborem, a sanctissimis angelorum manibus, qui
omnia jam susceperant templo coelesti inferenda, et
in conspectu Dei divinis imponenda altaribus, infeliciter
avellunt: et sic omnia daemonibus immolant,
et non Deo, ut mereantur audire: Neomenias vestras,
Sabbata vestra, sacrificia vestra odivit anima
mea, facta sunt mihi molesta [(Isa. I)]
. O tu, sancta
anima, amica Dei, sponsa Christi, habitaculum
Spiritus sancti, patienter tales sustine, ut si impugnant,
non expugnent; si trahunt, non pertrahant,
nec sic avertant a te ut convertant ad se, ut te faciant
sui similem; et illis, qui tibi assistunt, dissimilem
sanctis, sed potius glorietur de te sponsus
tuus, et dicat: Sicut lilium inter spinas, sic amica
mea inter filias! [(Cant. II.)]
Itaque, fratres charissimi,
quicunque spirituales estis, cum talem aliquem videritis,
nolite indignari illi, sed potius orate pro
illo aliquando familiares amicos vestros, beatos,
qui vobiscum sunt, spiritus; ut super montem hunc
caliginosum levent signum: quatenus Dominicae
passionis et crucis recordatione repressi confundantur
et erubescant; et sic ad cordis et vocis redeant
unitatem. Et additur: Exaltate vocem, levate
manum. Itaque quia in sermonem de sacris vigiliis
incidimus, congruit psalmodiae vocis exaltatio, orationi
manus elevatio. Et ne litteram in hac parte
penitus contemnamus, potest in vocis exaltatione
fervor ille exprimi, qui in turba fratrum valde necessarius
est, ut per oris sonum interior ille ignis
erumpat undique, et sic se erigant invicem et accendant,
quatenus una flamma effecta ex multis,
holocausta illa medullata divinis angelorum ministerio
illata altaribus in odorem suavitatis incendant.
Commendatur etiam in manus elevatione