PL 195, col. 386

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

Pater,
inquit, non rogo, ut tollas eos de mundo;
sed ut serves eos a malo. Pater, sanctifica eos in veritate [(Joan. XVII)]
.
Et iterum. Pro ipsis ego sanctifico
meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate [(ibid.)]
.
Isti igitur vere sanctificati sunt in veritate,
qui praesentia corporis ejus, qui doctrina
dulcissimi oris ejus, qui commendatione efficacissimae
orationis ejus, qui postremo recenti
effusione sacrosancti sanguinis ejus, tanto uberius
quanto vicinius sanctificari meruerunt. Optime autem
dicit: Ego mandavi, id est praecepi, sanctificatis
meis, ut eos hic intelligas designari, qui ab ipso
ejus ore mellifluo praedicandi ministerium, et officium
apostolatus susceperunt. Sed quia fundata per
apostolos Ecclesia persecutionibus erat exercenda,

et probanda tentationibus: vocavi, inquit, fortes
meos in ira mea. Ira Dei multis modis intelligitur
in Scripturis. Dicitur enim iratus Deus, aliquando
cum affligit, aliquando cum parcit, aliquando cum
hominum resistit desideriis, aliquando cum favet.
Nam commotus adversus Job dictus est, quem permisit
affligi, sicut ipse loquitur ad Satan. Et tu
commovisti me adversus eum frustra [(Job II)]
. Illis
autem pepercit iratus, de quibus dicit: Recedet zelus
meus ab eis, et ultra non irascar eis [(Ezech. XVI)]
.
Sed et iratus dimisit quosdam secundum desideria
cordis eorum: et iterum quasi iratus sepit vias
multorum spinis, ut non inveniant amatores suos,
quos quaerunt. Dicitur itaque afflictio ipsa, qua

suos permittit affligi, ira ejus. Licet proinde Ecclesiam
non ad virtutis detrimentum, sed ad mercedis
cumulum a persecutoribus permiserit fatigari; ipsa
tamen ira Dei non incongrue appellatur, non secundum
providentiam permittentis, sed secundum dolorem
sentientis, et aestimationem quid inde futurum
fuerat nescientis. Quamvis haec ira vere ad
ipsos possit referri, qui occasione persecutionis recesserunt
a fide, nec ad eam per poenitentiam redierunt.
Istos vero iratus permisit affligi, quibus temporalis
poena aeternae damnationis fuit occasio; quia
melius erat viam veritatis non agnoscere, quam
post agnitam retrorsum rediisse. Potest et haec ira
Dei in persecutores sanctorum videri saevisse; qui,
sicut dictum est de Pharaone, in hoc ipsum excitati

sunt [(Exod. IX)] , ut ostenderet in eos Deus virtutem
suam, et notam faceret potentiam suam [(Psal. CV)] :
quos permisit indurari, ne crederent;
excaecari, ne viderent; commoveri, ut credentes
occiderent. Unde scriptum est in hoc ipso Isaia: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et
oculos claude, ne forte videant oculis suis, et auribus
audiant, et corde intelligant, et convertantur, et
sanem eos
[(Isa. VI)]
. In hac ira Dei, sive qua electi
puniti sunt, ut coronarentur; sive reprobi, ut
agnoscerentur; sive qua permissi sunt saevire tyranni,
ut arctius vel infelicius damnarentur; in
hac, inquam ira Dei, martyres sancti fortes inventi
sunt, qui ignem, ferrum bestiasque perpessi, fiducialiter
proclamabant: Quis nos separabit a charitate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.