PL 195, col. 979

Epistola de contemptu mundi (Henricus Huntingdonensis), J. P. Migne

Waltere, quondam decus juvenum, quondam deliciae
rerum, nunc proh dolor! diutino dolore
decoqueris, nunc lamentabili dolore consumeris.
In aestatis nostrae jucundabili flore librum tibi epigrammaton
poetice composui; carmen etiam in
amore acceptabile contexui. Juvenis autem juvenilia,
nunc senex seni senilia destino. De contemptu
igitur mundi quaedam tibi et mihi scripsi; in
quibus te languens exerceas, et ipse potissimum
saepe legendo recurram, nec disserendo rhetorice,
nec tractando philosophice: id unum omnis pagina
divina intonat, omnia philosophorum ingenia
desudant; sed loquendo omnino simpliciter, ut
pateat pluribus, id est minus doctis et de his quae
tu et ego vidimus, hinc jam senes contemnere contemptibilia

discamus. Nihil igitur de historiis, nihil
de ante relatis, sed quae videndo scimus, quia tale
testimonium nec aliud lex admittit, apponimus.
Quod si temporis nostri posteris nomina barbara
videantur; vel quia tot apponuntur, asper et obliquus
taedeat tractatus; nonne saltem mihi et tibi
proderit?
Sit igitur primum capitulum de his quae in
Ecclesia nostra contigerunt. Igitur a pueritia omnia
fere vitia praeter luxuriam pullulant hinc, quia
cacumen erigit rigidissimum et principatum nimius
amor praesentium. Cum autem aetatis naturali bono
mala multa pueritia vacuentur, velut in scientia levitas,
mutabilitas et alia; hoc praedictum, quod

jucundius est caeteris et melle venenato conditius,
remanet et crescit. Aetatis tamen magno processu
pungere videntur quae mulcebant, et amaricare quae
indulcabant. Usu tamen mali velut hamo inextricabili
captae mentes divitiis et deliciis fugientibus
retinentur. Quod a me ipso didici. Cum namque
puerulus, cum adolescens, cum juvenis, Roberti
praesulis nostri gloriam conspicerem; scilicet equites
decentissimos, adolescentes nobilissimos, equos
pretiosissimos, vasa aurea et deaurata, ferculorum
numerum ferentium splendorem, vestes purpureas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.