PL 196, col. 1079
De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
quae sunt in hac vita, huic est mare in via. Qui
pro illis dolet, quae sunt extra hanc vitam, illi est
mare juxta viam. In hac vita, et bona et mala; in
illa vita, aut sola bona, aut sola mala. Itaque quae
nulla sunt, multum a se differunt, et nulla se similitudinis
vicinitate contingunt, eo quod inter ea
chaos magnum firmatum sit, in quibus aliqua consimilis
qualitatis proportio reperiri non possit. Sed
haec vita inter illa quae futurae vitae sunt, bona sed
mala quasi media interjacet, eo quod ad utraque
seu hinc seu inde aliqua similitudine appropinquet,
quae bona et mala permista habet. Illius igitur vitae
bonis bonorum suorum (quamvis umbratili similitudine
jungitur, sicut et vitae illius malis, malorum
suorum) imaginaria affinitate sociatur. Extra ergo
hanc viam sunt, quae post hanc vitam occurrunt.
Extra quidem, et juxta non solum qualitatis similitudine,
sed temporis cohaesione. Statim ut ista deserimus
in illa absque mora incidimus. Qui igitur
pro his timet, dolet et plangit moeroris undam,
amaritudinis affluentiam, quasi maris aquam juxta
decursus sui viam effundit.
CAPUT X. De gemina cordis compunctione.
Moeror pro nobis aeternis, mare est a dextris;
moeror pro malis aeternis, mare est a sinistris. Sane
si sanae mentis sumus, pro utrisque debemus time
re, dolere et amaris compunctionis lacrymis affluere.
Ista timeamus amittere, illa timeamus incurrere,
et habemus geminum mare muniens nos fortiter,
et ab utroque latere. Recte, ut arbitror, mare,
quod in via occurrit, quod profectionis nostrae iter
impedit, quod profectus nostri cursum intercludit,
justae severitatis virga percutimus, divinae districtionis
consideratione terremus, futuri examinis
recordatione amovemus. Omnis ergo metus noster,
omnis moeror noster amoveatur a via, et pro vita
inutili, mundanae vitae sollicitudine compunctio nostra
dividatur ad gemina, ut per timoris moerorem
mala diluamus aeterna et per desiderii lacrymas,
bona mercemur aeterna. Felices qui et hoc geminum
duplicis moeroris mare pertranseunt, qui omnem
futurae exspectationis ambiguitatem, et metum,
longe post tergum relinquunt, et universum diffidentiae
luctum certae spei securitate transeunt, utinam
et in nobis absorbeatur hujusmodi metus et
moeror a supervenientis fiduciae securitate! Fugiat
atque discedat etiam hujusmodi mare, ut possimus
et nos cum Propheta psallere: Quid est tibi, mare,
quod fugisti? Nonne mare putamus de juxta, illud
aufugerat, qui dicebat? Bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est
mihi corona justitiae, quam reddet mihi in illa die justus
judex [(II Tim. IV)]
. Puto quia mare omne longe post tergum
reliquerat, nec erat unde jam contristari et conturbari
debuerat, cum dicebat: Nihil mihi conscius sum.
CAPUT XI. De vano vel vero mundi contemptu
Sed quid, quaeso, illud esse dicimus, quod usque