PL 196, col. 1082
De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
ad maturitatis messem pervenire. Tunc, non mirum,
quo majora de seipso aestimat, eo majori dilectione
dignum se esse judicat, magnumque est valde si non
usque ad superfluitatis in ima effluat, et justae aequitatis
metas utilitatisque ripas non excedat. Quantum
ergo putas, quam magnum miraculum existimas
tibi ipsi vilescere, tibi ipsi magis magisque
displicere, eo praecipue tempore, cum incipis veraciter
magnus esse, magnusque omnibus apparere?
Solent sane, sed neque hoc mirum est, tempore
glacialis frigoris, seu etiam aestivi fervoris siccitate
Jordanis aquae minui atque decrescere: et quamlibet
elata mens, inter malitiae frigus et nimios concupiscentiae
aestus sibi ipsi vilescere, et, quamvis
invita, infirmitatem suam recognoscere, et a sua de
se aestimatione non modicum detumescere. Quis,
quaeso, tam immane desipiat, qui sibi ipsi inter scelera
et flagitia quandoque non displiceat? Sed illud
magnum erit, si in tempore messis, et inter virtutum
successus possit Jordanis undas intra alvei sui
ripas includere, et amoris privati impetum intra
modestiae metas cohibere. Magnum erit si non erumpat
ad illicita, vel effluat ad inutilia. Magnum erit
si nec seipsum diligit nisi quantum convenit, vel
expedit. Jordanis autem, inquit Scriptura, ripas alvei
sui tempore messis impleverat [(Josue VIII)]
. Impleverat
inquit, non excesserat. Noxium ergo, ut puto,
non erit ripas implere, sed ripas excedere.
CAPUT XV. Quomodo gradatim animus ad sui contemptum est promovendus.
Primum ergo est cuique amorem sui ad certam
mensuram restringere, ut postmodum mereatur etiam
magnum illud et stupendum miraculum videre, Jordanem
videlicet primo quidem cursum figere, deinde
intumescere, tandem retro ire et ad altiora ascendere.
Et illud quidem primum, cohibere videlicet
excessum etsi magnum, non tamen mirum; sed
ad montana cursum reflectere, mirabile spectaculum
et spectabile miraculum. Omnino et absque dubio
aliud est amorem sui temperare, et aliud est suspendere
atque deflectere. Aliud est moderatus amor
sui, et aliud magnus contemptus sui. Puto non sine
causa nonnisi in Jordane celebratum est tale miraculum,
quod interpretatur descensio eorum. Sed quae
est ista descensio nisi cordis humiliatio? Vel quorum
eorum, nisi ipsorum descendentium et sponte
humiliantium? Quorum enim descensio voluntaria
non est, in ipsis quidem est, sed eorum quodammodo
non est; quia ipsis non prodest. Oportet ergo
ut spontanea sit, ut eis prosit, et eorum veraciter
dici possit. Nunquid sponte descendisse, vel in hoc
quidquam profecisse ereduntur de quibus legitur: Dejecisti eos dum allevarentur?
[(Psal. LXXXVIII.)]
Oportet ergo ab omni mentis elatione descendere,
et humiliari spontanea voluntate qui vult magnum
illud miraculum videre, non sicut illi inviti dejecti,
ad laudem quidem Dei, quamvis ad nullam utilitatem
sui. Fit ergo in Jordane tantum in descensione