PL 196, col. 1083
De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
eorum, in descensione descendentium, in humiliatione
humiliantium tam celebre factum et coeleste
miraculum. Quanto ergo major es, humilia te in
omnibus, et tenes ripas Jordanis: dignus cui Jordanis
cedat, cui Dominus miracula ostendat.
CAPUT XVI. Quomodo vano amore exhausto animus in Dei amore dilatatur.
Vis videre aquas Jordanis cursum figere, et in uno
loco stare? Mihi autem, inquit, adhaerere Deo bonum
est; ponere in Domino Deo spem meam [(Psal. LXXXII)]
.
Vis videre aquas inferiores decurrere atque deficere? Renuit consolari anima mea
[(Psal. LXXXVI)]
.
Vis videre aquas superiores intumescere et sursum
currere? Quemadmodum desiderat cervus ad fontes
aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus [(Psal.
XLI)]
. Denique et tu non eas post concupiscentias tuas
et fixisti aquas. Noli diligere mundum, nec ea quae
in mundo sunt: et defecerunt aquae inferiores quae
deorsum currunt. Denique delectare in Domino, et
videbis fixas stare in uno loco. Diligas Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua,
et ex tota mente tua, et videbis aquas vehementer
intumescere, et in magnam, nec mirum, molem
consurgere. Puto te non invenire quo eas
latius expandas, quam ut toto corde diffundas, et
per totam animam extendas, et ex eis totam mentem
repleas. O quam vehementer haec salutaris unda
intumuerat in ejus pectore qui dicebat: Cupio dissolvi,
et esse cum Christo! [(Philipp. VIII.)]
In hanc
illud sententiam currit quod Propheta psallendo de
seipso pronuntiavit: Defecit in salutare tuum anima
mea [(Psal. CXVIII)]
. Sed qualis, quaeso, erat illa aquarum
inundatio ubi pater exclamare cogitur pro parricida
filio? Absalon fili mi, fili mi Absalon: quis
mihi det ut ego moriar pro te, fili mi Absalon? [(II Reg.
XXIX.)]
Puto locum reperiri non posse, quo se possent
latius expandere. Majorem siquidem charitatem
nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis
suis. Sic et illa inundatio intumuit non modicum,
de qua habemus Dominicum testimonium: Dimissa
sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum [(Luc.
VII)]
. Quid mirum, quaeso, si procul apparebant quae
multum tumuerant? Vultis nosse quam procul appareat
illius dilectionis inundatio quae tantum aestuabat,
quae se et usque ad pedum deosculationem
unctionemque inclinabat: Amen dico vobis, ubicunque
praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo,
dicetur, quod et haec fecit in memoriam ejus [(Matth.
XXVI)]
. Vultis autem adhuc apertius nosse quam procul
apparere possint, si tamen ad instar montis
intumuerint? In hoc cognoscent omnes quia mei estis
discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem [(Joan.
XIII)]
. Quam longe, obsecro, apparet quod omnes
cognoscere oportet? Sed necesse est, uti jam diximus,
verae charitatis fluenta ad instar montis intumescere
quae volunt tam procul apparere. Sed forte
adhuc montem quaeris, ad cujus similitudinem aquas
intumescere legis. Vide ne forte sit ille mons coagulatus,