PL 196, col. 1092
De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
omnino dicetur amplius: Nolite diligere mundum,
nec ea quae in mundo sunt, cum fecerit Dominus
novum coelum et novam terram, juxta quod ipsa
creatura liberabitura servitute corruptionis in libertatem
filiorum Dei. Et licet in creaturis decor
sit tunc quam modo incomparabiliter major atque
venustior, corporeisque oblectamentis dulcior, propensior
atque jucundior, nihil erit quod concupiscentias
spiritus imminuere possit in omnibus his quae
sensus corporeus attigerit. Nesciet concupiscentia
carnis, nesciet concupiscentia oculorum, concupiscentias
spiritus exstinguere, sed accendere; non refrigerare,
sed acrius inflammare. Quidquid exterius,
quidquid interius occurrerit, spirituali amori, divinae
dilectioni alimenta ministrabit. Tunc absque dubio
animus delectabitur interius, et delectabitur exterius.
Delectabitur in rebus spiritualibus, delectabitur in
rebus corporalibus, et ingredietur, et egredietur, et
pascua inveniet. Tunc revertentur aquae Jordanis in
alveum suum, et fluent sicut ante consueverant. Jordanis
alveus commodi appetitus. In hujusmodi alveo
aquae Jordanicae cum impetu feruntur, quia cordis
desideria juxta commodi sui appetitum huc illucque
derivantur. Quo putas tendit hujusmodi decursus
aquarum nisi in beneplacitum? Quid ergo est
aquas ut ante consueverant currere, nisi beneplacitum
sequi et apprehendisse? Naturaliter quidem
omnis appetitus ad commodum trahitur, et hujus
alvei ductum sequi in suo illic desiderio nemo prohibetur.
Multa hic placent, quae tamen non decent,
et idcirco fieri non debent. Necesse est ergo in hac
saepe vita aquarum impetum cohibere, et concupiscentiarum
violentiam viriliter frangere. Nihil
illic libebit, nisi et quod licebit. Nihil ergo oberit
desideriorum fluenta pro voto effluere, et ad omne
beneplacitum derivare. Hujus, ut arbitror, libertatis
licentiam Propheta sperabat et suspirabat,
cum psallendo proclamaret: Voluntaria oris mei
beneplacita fac, Domine [(Psal. CXVIII)]
. Saepe et supra
modum sunt alia voluntaria oris et beneplacita
cordis. Quia alia mente concupiscimus, atque alia
sunt ea quae ore probamus. Alia sane sunt ea persaepe
quae placent ex sententia, atque alia ea quae
placent ex concupiscentia. Illa placent ex judicio,
ista ex desiderio. Illa ex diffinitione, ista ex delectatione.
Rogat ergo Propheta ut eadem ipsa quae
sunt votiva, sint et beneplacita, ut in unum conveniant
sibique semper occurrant, votum et beneplacitum,
sententia et concupiscentia, judicium et
desiderium, diffinitio et delectatio. Voluntaria oris
mei beneplacita fac, Domine, ut quidquid placet ex
discretione placeat ex delectatione, et sola libeant
ex delectatione quae licent ex deliberatione. Transeat
ergo, transeat populus Hebraeorum; transeat et
arca post ipsum in illam terram lacte et melle manantem,
in supernam illam et sempiternam jucunditatem,
ut tandem aliquando facie ad faciem videat,
quod multo desiderio tantopere ante quaesierat.
Transeat ergo grandis illa tot desideriorum turma;