PL 196, col. 1091

De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

sed statim ad arcae ingressum intinctionemque
pedum gressum figere, morasque innectere, donec
aqua superior crescat, inferiorque deficiat populusque
Hebraeorum totus pertranseat. Ut enim coeperimus
vitam nostram retractare atque discutere,
perscrutationisque nostrae pedes in aqua tingere,
statim ut senserimus animum nostrum affici, et ad
sui considerationem mirari et indignari, debemus
in hoc admirationis nostrae spectaculo libenter immorari
donec internorum amor intumescat, inferiorum
autem omnino deficiat, totaque desideriorum
nostrorum turba pertranseat, terramque promissionis
spei suae certitudine tangat et teneat. Tunc demum,
ut arbitror, tempus erit ut et ipsa intelligentiae
nostrae arca promissionis terram intrare possit,

cum votorum omnium voluntatumque plebem praemiserit.
Prius enim necesse est bona Domini in
terra viventium credere, sperare, diligere, multumque
desiderare, quam detur nobis cognoscere et intelligere,
facie ad faciem videre. Nisi, inquit, credideritis,
non intelligetis [(Isa. VII)]
. Qui diligit me, inquit, diligetur a Patre meo et manifestabo ei meipsum [(Joan. XIV)]
.
Manifestationem ergo praecedit
dilectio, ut dilectionem sequatur manifestatio. Praecedat
arcam affectionum turba, ut turbam subsequatur
contemplationis arca. Prius oportet promissionis
terram tenere per desiderium quam per intellectum.
Puto quia Apostolus totam cogitationum
affectionumque suarum multitudinem transegerat,
cum dicebat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo
[(Philipp. I)] .
Quid enim sibi de hujus vitae desideriis
reliquerat, qui nec ipsam vitam prae nimio Christi
desiderio diligebat? Inde est, ut arbitror, quod
praevaluit contemplationis suae arcam in terram
lacte et melle manantem introducere, ut videret bona
Hierusalem omnibus diebus vitae suae, et ex revelatione
Domini disceret quod oculus non vidit et auris
non audivit, nec in cor hominis ascendit. Mentior,
si ipse non gloriatur hujusmodi hominem raptum
usque ad tertium coelum, et audisse ibi arcana verba,
quae non licet homini loqui.
CAPUT VI. Quod in futura vita post aeternorum contemplationem, animus ad omne desiderii sui beneplacitum relaxatur.
Puto quia et nos ipsi post internae familiae tantaeque
multitudinis transitum cum coeperimus contemplationis
nostrae arcam illuc introducere, et non
jam per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem
videre, cum tenuerimus actu quod interim tenemus
affectu, jam ulterius necesse non erit Jordanem
alvei sui fluenta suspendere, et cursus sui
impetum renitendo cohibere. Absit, absit, cum corruptibile
hoc induerit incorruptionem, et mortale
hoc induerit immortalitatem; absit, inquam, absit,
ut adhuc necesse sit castigare corpus, et in
servitutem redigere, atque etiam tunc mortificari
tota die: Quando justi, Christo etiam testante, fulgebunt sicut sol in regno Patris sui
[(Matth. XIII)]
,
et tolletur impius ne videat gloriam Dei. Non nobis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.