PL 196, col. 1090
De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
aquae, ut audis, attigerant, et jam Jordanis
fluenta impetum suum in seipsa retorquebant.
CAPUT IV. Quantum valeat cum profunda admiratione infirmitatis nostrae considerationi diutius inhaerere.
Sed qui sunt isti, quaeso, pedes sacerdotum, ad
quorum intinctionem Jordanis convertitur retrorsum?
Sed, si per sacerdotem recte intelligimus investigationem,
quid rectius intelligitur per ejus
pedem (quod est ejus corporis imum) quam investigationis
profundum? Pes igitur sacerdotis est profunditas
investigationis. Pedem ergo in aqua ponere,
est profunda investigatione occulta penetrare.
Pes hujuscemodi in aqua tingitur, quando mens adinventionis
suae subtilitatem miratur, et in sua admiratione
delectatur. Quid enim est tingi, nisi affici? Quid
est affici, nisi contemplari, mirari, delectari? Et quamvis
investigationis nostrae pedes non usque ad gurgitis
ima extendimus, quia desideriorum nostrorum
errores nonnisi ex parte penetramus; ipsos tamen
pedes, quamvis nonnisi in parte positos, multum
intingimus, multum obstupescentes quod vix, vel
ex modica parte comprehendimus. Debemus ergo
cordis intima perscrutando eo usque saltem in aquas
descendere, donec possimus investigationis nostrae
pedes plene intingere, et animum nostrum super
erroris nostri considerationem in admirationem et
stuporem convertere. Nam hoc ipsum quod comprehendere
possumus de stultitiis et erroribus nostris,
puto posse sufficere nobis intantum, ut Jordanis
cursus sui impetum ultro cohibeat, et nutu
spontaneo in posteriora recurrat, pristinae consuetudinis
devia damnans atque detestans, morum suorum
lapsum sponte coercens, et in contraria dirigens.
Puto quia tunc temporis Propheta super aquas Jordanis
intelligentiae suae arcam levaverat, cum generalem
nec de suo tantum, sed de quolibet corde
humano sententiam proferebat: Universa vanitas
omnis homo vivens [(Psal. XXXVIII)]
. Videbat quorsum
Jordanis fluenta currerent, cum per increpationem
exclamaret: Usquequo diligitis vanitatem et quaeritis
mendacium? [(Psal. XIV.)]
Videbat ubi cursum
suum terminaret, et quam in mari deficeret, cum
diceret: In imagine pertransit homo, sed et frustra
conturbatur [(Psal. XXXVIII)]
. Profunde pedes in aqua
tinxerat, cum in hanc admirationis vocem erumperet: Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui
super terram?
[(Psal. LXXVIII.)]
Puto quia ad hanc
pedum intinctionem considerationisque admirationem,
Jordanis ima desideriorum deserens in superiora
redeat, fontemque repetat intantum, ut dicat: Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus
sum
[(Psal. LXXVI)]
.
CAPUT V. Quomodo post plenam correctionem sui, animus ad aeternorum contemplationem introducitur.
Nemo ergo debet hoc ipsum quod comprehendi
valet de corruptionis suae consideratione negligere,
neque hoc negligenter, et quasi in transitu videre;