PL 196, col. 1100

De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

quae retribuit mihi? [(Psal. CXV.)]
Vultis audire
unum de subtilibus exploratoribus, quid explorando
invenerit, vel quid ad illam primam Prophetae quaestionem
ex sententia responderit? Absterget, inquit, Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam
non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec
ullus dolor, quoniam priora transierunt
[(Apoc. XXI)]
.
Ecce quam propitium Deum in futuro iste praevidit
de quo David quaerit, an aliquando complacitior
sit. Sed ad secundam, ut arbitror, explorationem
respicit, quod alias invenit, unde et dicit: Bonum
est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime [(Psal. XCI)]
.
Ad primos itaque exploratores pertinet
negligentibus animis justa persuadere, ad secundos
autem promptos animos et ad omnia paratos ad

agenda instruere. Attende ergo cujusmodi nuntia
exploratores boni de regionibus illis reportare soleant,
vel quantum ad erigendos animos valeant
haec ipsa quae reportant, et stude alia quaerere, et renuntiare,
ut et tu valeas in similium concupiscentias
audientium animos erigere, vox exploratoris est: Oportet
corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale
hoc induere immortalitatem [(I Cor. XV)]
. Vox exploratoris
est: Fulgebunt justi, et tanquam scintillae
in arundineto discurrent, judicabunt nationes, et regnabunt
in aeternum [(Sap. III)]
. Vox exploratoris est: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam
abscondisti timentibus te!
[(Psal. XXX.)]
Nunquidnam
putandus est iste explorator egregius terram illam
lacte et melle manantem non intrasse, diligenterque

visam perlustrasse, cum intraturis in illam audet
tam audacter promittere? Inebriabuntur ab ubertate
domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos [(Psal. XXXV)]
.
Nonne in his verbis in illam exploratorum
sententiam concurrere videtur, ubi dicitur: Intravimus,
inquiunt, in terram ad quam misisti nos,
quae vere fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci
potest [(Num. XIII)]
.
CAPUT XIII. Quomodo speculationi praemiorum oportet vehementius insistere.
Oportet, ut arbitror, huic explorationi quam aliae
vehementius incumbere, et primae quam secundae
meditationi frequentius insistere, eo quod facilius
sit discernere justa quam persuadere laboriosa.

Hinc esse, arbitror, quod filii Israel in prima legatione
mittunt plures, in secunda autem exploratione
mittuntur pauciores. Et merito sane. Siquidem in
prima perscrutatione, ut dictum est, fit exploratio
praemiorum, in secunda autem exploratione fit perscrutatio
meritorum. Sed incomparabiliter majora
sunt futurae beatitudinis praemia, quam possint esse
qualiacunque merita nostra. Non sunt enim condignae
passiones hujus temporis ad futuram gloriam,
quae revelabitur in nobis. Multi ergo sunt qui mittuntur
primo, pauci autem qui mittuntur secundo.
Merito multi mittuntur, ubi multa quaeruntur, et ad
pauca quaerenda pauci diriguntur. Illic duodecim,
hic duos invenimus. Illic senarius, hic geminatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.