PL 196, col. 1099
De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
ut per investigationem inveniat unde possit affectionum
suarum turbam in eorum amorem urgere?
Praemittamus ergo ante faciem nostram exploratores
nostros, sicut et illi Israelitae quondam praemiserunt
suos, nec semel tantum, sed alios post
alios secundosque post primos. Quoties de futuris
bonis sperandis, seu promerendis subtiliter aliquid
quaerimus, nuntios exploratores ante nos ipsos
praemittimus.
CAPUT XII. De gemina praemeditatione, praemiorum videlicet et meritorum.
Sed aliud est quaerere qualia, vel quanta, vel cujusmodi
bona debeamus de meritorum retributione
sperare, atque aliud studiose investigare quibus studiis
vel exercitiis valebimus ea viriliter obtinere.
Illud est primum, istud vero secundum. Primum investigare
bona speranda, secundum bona facienda.
Quis enim se ad laborum certamina fortiter accingat,
nisi mercedis magnitudinem ex divina retributione
praenoscat? Sed quid proderit aeternam
retributionem credere et desiderare, nisi pari studio
quaerat quis ut agnoscat quibus meritorum studiis
possit eam acquirere? Necesse est ergo nuntios
post nuntios praemittere, et exploratores alios post
primos dirigere. Primi nuntii sunt exploratores praemiorum,
secundi nuntii sunt exploratores meritorum.
Illi sunt exploratores retributionum, isti sunt
exploratores operum. Sic sane sunt alii exploratores,
qui mittuntur a Moyse, atque alii exploratores
illi qui mittuntur a Josue. Alii sunt quos praemittit
Domini propheta, alii sunt quos praemittit Domini
athleta. Aliud est officium prophetae, aliud est officium
athletae. Prophetae officium est praedicere futura,
athletae autem officium est praeordinare facienda.
Ad illum pertinet praenosse firmiter credenda,
ad istum pertinet praemeditari fortiter
agenda. Illud est praescientiae, istud est providentiae.
Illius est praevidere, istius est providere. Quid est
enim praevidentia, nisi exploratio futurorum? Et
quid est providentia, nisi exploratio faciendorum?
Habemus itaque duo genera exploratorum; utrumque
negotiosum, utrumque necessarium. Primum
videtur ad Moysen pertinere, secundum vero ad
Josue. Juxta hanc itaque similitudinem cogitatuum
nostrorum, alii debent esse futurorum praevisores,
alii faciendorum provisores, utrique quidem occultorum
exploratores, et ignotorum perscrutatores.
Vultis audire hominem de futuris praemeditantem,
juxta similitudinem Moysi, exploratores ante faciem
suam praemittentem? Meditatus sum, inquit, nocte
cum corde meo. Nunquid in aeternum projiciet Deus,
et non apponet, ut complacitior sit adhuc? aut in
finem misericordiam suam abscindet a generatione in
generationem? aut obliviscetur misereri Deus? aut
continebit in ira sua misericordias suas? [(Psal. LXXVI.)]
Vultis audire hominem de faciendis providentem, et
ad Josue similitudinem exploratores ante se destinantem? Quid,
inquit, retribuam Domino, pro omnibus