PL 196, col. 1098
De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
confecisse se credidit, qui omnes justitias suas
panno menstruatae mulieris comparavit? Habemus
itaque quomodo debeamus arcam nostram ante faciem
nostram ad certam mensuram praemittere, ut
quantumcunque properemus, nunquam audeamus
de duorum millium cubitorum spatio praesumptuosa
existimatione aliquid minuere, arbitrantes nos semper
vix primordia perfectionis attigisse. Debemus
itaque quandiu in deserto sumus, in arcae nostrae
provectione, provectionis nostrae iter colligere, et
quo per bonae conversationis studium sequi oporteat,
alia consideratione praenosse.
CAPUT XI. De his quae pertinent ad meditationem vel contemplationem, et quantum valeant ad virtutis promotionem talium captus.
Sed non est ejusdem facilitatis praesentis vitae
ordinem disponere, et futurae gloriam aestimare, meritorum
qualitatem discutere, et praemiorum aeternorum
quantitatem pensare. Quae enim in terra
sunt difficile aestimabimus, et quae in prospectu sunt
inveniemus cum labore; quae in coelis sunt autem
quis poterit investigare? Invenire itaque quae in
terra sunt, difficile, investigare autem quae in coelis
sunt, impossibile. Hinc est quod Apostolus monet: Noli,
inquit, altum sapere [(Rom. XI)]
. Merito
ergo arca Domini nonnisi post Hebraeorum introitum
in illam promissionis terram introducitur, ut
quo nostra intelligentia perscrutationis suae passibus
irrumpere non sinitur, divinae revelationis manuductione
intromittatur. Nec tamen negamus de
futurae vitae qualitate nonnulla, imo multa et magna
esse quae possumus et investigando quaerere, et
ratiocinando invenire et argumentando construere.
Invisibilia enim Dei a creatura mundi per ea quae
facta sunt intellecta conspiciuntur. Nequaquam
ergo negligenda sunt quae per investigationem inveniri
possunt, sicut et illa ex nostra virtute non
praesumere quae nostram intelligentiam, et humanam
rationem excedunt. Illa sunt secundum rationem,
ista sunt supra rationem. Illa debemus alta
perscrutatione diligenter inquirere, ista debemus
ex divina revelatione humiliter exspectare. Illa pertinent
ad meditationem, ista ad contemplationem.
Nunquam animus ad aeternorum bonorum desiderium
plene accenditur, nisi qualia vel quanta sit
studiose praemeditetur. Et, sicut nunquam sine ingenti
desiderio ad eorum contemplationem sublevari
meretur, ita sane in aeternorum concupiscentias
sine vehementi studio perfecte non inflammatur.
Hinc est quod ante introitum Israel in promissum
regnum, exploratores praemittuntur, et tamen nisi
post turbae ingressum arca non introducitur. Quid
est enim exploratores ante introitum suum praemittere,
et illius terrae in quam festinamus introire
qualitatem sagaci perscrutatione velle praenosse,
nisi mentis suae cogitationes coelestium bonorum
exploratrices in invisibilium perscrutinium dirigere,
et meditationes suas in id operis destinare,