PL 196, col. 169

Benjamin major (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

possimus, cum quaelibet nostra industria non sit
nisi ex gratia. Sed aliud est contemplationis gratiam
divinitus percipere, atque aliud est ejusmodi
domum Dei quidem cooperatione proprio exercitio
comparare. Modis itaque tribus hanc gratiam obtinemus,
et modo quidem ex divina inspiratione,
modo ex propria exercitatione, modo autem ex
aliena traditione.
Illud vero notandum quod quidam ad hanc gratiam
propria industria et sine alicujus doctrinae magisterio
promoventur, qui tamen in suis contemplationibus
usque ad mentis excessum nullo modo
rapiuntur. Quidam autem ad eamdem gratiam ex
aliena traditione magis quam proprio mentis acumine
proficiunt qui tamen in suis contemplationibus

saepe usque ad mentis excessum assurgunt. Hinc
est quod Beseleel arcam quidem fabricasse, non tamen
ad illam intrasse legitur. Aaron vero ad arcam
aliena jam operatione fabricatam et intra velum
collocatam ex more intrasse non dubitatur. Ecce
nos in hoc opere quasi Beseleel officium suscepimus
qui te ad contemplationis studium instructionem
reddere et quasi in arcae operatione desudare curavimus.
Longe tamen meipsum in hac gratia praecedis,
si ex his quae audis adjutus intrare praevaleas
usque ad interiora velaminis, si illud quod quasi in
propatulo laboramus et juxta communem usum comprehendimus
et assignamus, tu praevalueris per
mentis excessum perspicere, et quasi intra velum

videre.
Notandum quoque quod quidam ea quae per mentis
alienationem conspiciunt ad semetipsos reversi
juxta communem animi statum nullo modo capere
vel recolligere possunt. Hinc est quod rex Nabuchodonosor
somnium vidit, sed excussus a somno visum
somnium ad memoriam revocare non potuit [(Dan.
VIII)] . Alii quod per excessum considerant postmodum
facile retractant. Alii ut hoc possint, multo labore
desudant. Hinc est quod rex Pharao somnium vidit
visumque retinuit [(Gen. XLIII)] . Econtra autem rex
Nabuchodonosor amissum somnium multa instantia
recuperavit et Moysi quidem arca Domini ex Dominica
revelatione est in monte ostensa, postmodum
autem in valle familiariter nota et frequenter visa.

Alii item quod rarum, et velut fortuitum habent (in
suis videlicet contemplationibus mente excedere)
incipiunt aliquando familiare habere. Hinc est quod
Moyses ad arcam Domini intra velum familiariter
tandem intravit, quam ad solam Domini vocationem
et revelationem prius per nubem videre accepit.
Multa sunt in his omnibus sacramenta quae modo nec
possunt nec debent tractari per singula.
CAPUT II. Quibus modis soleat omnis contemplatio contingere, mentis videlicet dilatatione, mentis sublevatione, mentis alienatione.
Tribus autem modis, ut mihi videtur, contemplationis
qualitas variatur. Modo enim agitur mentis
dilatatione, modo mentis sublevatione, aliquando

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.