PL 196, col. 67

Benjamin major (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

labore cum fructu. In cogitatione evagatio, in meditatione
investigatio, in contemplatione admiratio.
Ex imaginatione cogitatio, ex ratione meditatio, ex
intelligentia contemplatio. Ecce tria ista, imaginatio,
ratio, intelligentia. Intelligentia obtinet supremum
locum, imaginatio infimum, ratio medium. Omnia
quae subjacent sensui inferiori, necesse est ea etiam
subjacere sensui superiori. Unde constat quia cuncta
quae comprehenduntur ab imaginatione, ea
etiam aliaque multa quae supra jam sunt comprehendi
a ratione. Similiter ea quae imaginatio vel ratio
comprehendunt, sub intelligentia cadunt, et ea
etiam quae illae comprehendere non possunt. Vide
ergo contemplationis radius, quam late se expandat,
qui omnia lustrat. Et licet saepe circa eamdem

rem, alius per cogitationem, alius per meditationem,
alius per contemplationem occupetur, quamvis
non dispari via, dispari tamen motu feruntur. Cogitatio
semper vago motu de uno ad aliud transit,
meditatio circa unum aliquid perseveranter intendit,
contemplatio sub uno visionis radio ad innumera
se diffundit. Per intelligentiam siquidem sinus
mentis in immensum expanditur, et contemplantis
animi acies acuitur, ut capax sit ad multa comprehendenda,
et perspicax ad subtilia penetranda.
Nunquam enim contemplatio potest esse sine quadam
vivacitate intelligentiae. Sicut enim ex intelligentia
est quod oculus mentis in corporeis figitur,
sic ex ejusdem vi esse constat quod sub uno intuitu
in rebus corporeis ad tam infinita comprehendenda

dilatatur. Denique quoties contemplantis animus dilatatur
ad ima; quoties elevatur ad summa, quoties
acuitur ad inscrutabilia, quoties agilitate miranda
pene absque mora rapitur per innumera, ex quadam
intelligentiae vi hoc esse non dubita. Haec propter
illos dicta sunt, qui ista inferiora sub intelligentiae
aspectum cadere, vel ad contemplationem usquequaque
pertinere, indignum ducunt. Specialiter
tamen et proprie contemplatio dicitur, quae de sublimibus
habetur, ubi animus pura intelligentia
utitur. Semper autem contemplatio est in rebus, vel
per sui naturam manifestis, vel per studium familiariter
notis, vel ex divina revelatione perspicuis.
CAPUT IV. Definitio singulorum, contemplationis, meditationis, cogitationis.

Videtur itaque sic definiri posse. Contemplatio
est libera mentis perspicacia in sapientiae spectacula
cum admiratione suspensa, vel certe sicut praecipuo
illi nostri temporis theologo placuit, qui eam in haec
verba definivit. Contemplatio est perspicax et liber
animi contuitus in res perspiciendas usquequaque
diffusus; meditatio vero est studiosa mentis intentio
circa aliquid investigandum diligenter insistens,
vel sic: Meditatio est providus animi obtutus in veritatis
inquisitione vehementer occupatus; cogitatio
autem est improvidus animi respectus ad evagationem
pronus. Videtur itaque tribus esse commune et
quasi substantiale quemdam animi aspectum esse.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.