PL 197, col. 146
Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
tu venisti in terram nostram, sicut Deus praedestinavit,
et vidisti de scriptis veracium visionum,
sicut vivens lux me docuit, et audisti eam amplexibus
cordis tui. Nunc finita est pars scripturae hujus.
Sed tamen eadem lux non reliquit me, sed in anima
mea ardet, sicut eam ab infantia mea habui. Unde
nunc mitto tibi litteras istas in vera admonitione
Dei. Et anima mea desiderat ut lumen de lumine
in te luceat, et puros oculos infundat, et spiritum
tuum exsuscitet ad opus scripturae istius, quatenus
anima tua inde coronetur, quod Deo placet; quia
multi prudentes de terrenis visceribus spargunt
haec in mutationem mentium suarum propter pauperem
formam quae aedificata est in costa, et quae
est indocta de philosophis. Tu ergo, Pater peregrinorum,
audi illum qui est fortiss. Rex, et in palatio
suo sedit, et magnas columnas coram se stantes habuit
aureis cingulis praecinctas, et multis margaritis
et pretiosis lapidibus valde ornatas. Sed regi huic
placuit, quod parvam pennam tetigit, ut in miraculis
volaret, et validus ventus eam sustinuit ne deficeret.
Nunc iterum dicit tibi, qui est lux vivens in
supernis, et in abysso lucens, ac latens in abscondito
audientium cordium: Praepara scripturam hanc
ad auditum me suscipientium, et fac illam viridem
in succo suavis gustus, et radicem ramorum, et
volans folium contra diabolum, et vives in aeternum.
Cave ne spernas haec mystica Dei, quia sunt necessaria
in illa necessitate quae absconsa latet, et quae
nondum aperte apparet. Odor suavissimus sit in te,
et non fatigeris in recto itinere. Sed ille qui loquitur,
et non silet, haec dicit propter imbecillitatem
illorum qui caeci sunt ad videndum, et surdi ad
audiendum, et muti ad loquendum in nocturnis insidiis
mortiferi laquei latrocinantium morum. Quid
dicit? Gladius radiat et circuit, occidens illos qui
pravae mentis sunt. O qui in tua persona es fulgens