PL 197, col. 147
Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
lorica, et prima radix in novis nuptiis Christi, et
in duas partes divisus, in partem scilicet hanc, quod
anima tua iterata est in mystico flore virginitatis:
et in partem hanc, quod radix es Ecclesiae, audi
illum qui acutus est in nomine, et fluit in torrente,
tibi dicentem: Oculum de oculo non abjicias, et lumen
de lumine non abscindas, sed sta in plana via,
ne de causis illorum in anima accuseris, quae in sinum
tuum positae sunt, nec permitte eas in lacum
perditionis dimergi per potestatem convivantium
praelatorum. Gemma jacet in via; sed ursus veniens,
et illam valde elegantem videns, pedem suum porrigit,
eamque levare vult, et in sinum suum ponere.
Sed subito aquila veniens, ipsam gemmam rapit, et
eam in tegmen alarum suarum involvit, et in cancellos
palatii regis portat. Et eadem gemma ante
faciem regis multum fulgorem dat, unde a rege
valde diligitur; et rex propter amorem ejusdem
gemmae, aquilae illi aurea calceamenta dat, et eam
ob probitatem suam valde laudat. Nunc tu qui es in
vice Christi sedens in cura ecclesiasticae cathedrae,
meliorem partem tibi elige, ut aquila sis, ursum
superans, et ut in animabus tibi commissis cancellos
Ecclesiae ornes, quatenus in aureis calceamentis
in superiora veniens, te ipsum alieno subripias.
Nam oculus vivens videt et dicit, qui sapit, et discernit
quasque creaturas, qui et eas omnes exsuscitat,
et vigilat: Valles plangunt super montes,
et montes cadunt super valles. Quomodo? Subditi
nudati sunt de disciplina timoris Dei, et incitati
sunt rabie, vertices montium ascendere, praelatos
incusare: et ipsorum temeritas non accusat prava
opera sua. Sed dicunt: Utilis sum ut sim praelatus
utilitate. Et omnia praelatorum opera habent indigna,
quia eos sibi excellentiores esse dedignantur.
Quoniam subditi jam sunt nubes nigrae, et in femoribus
suis non sunt accincti, sed dispergunt omnia
instituta agri, dicentes quod haec vilia sint. Et hoc
faciunt, quia venenosi sunt per invidiam. Pauper
homo magnam stultitiam habet quando vestimenta
sua scissa sunt, semper in alium aspiciens, considerans
quem colorem vestimentum illius habeat, nec
suum a sorde abluit. Montes autem transiliunt clavem
viae veritatis, et eorum itinera non sunt parata
volare ad montem myrrhae [(Cant. IV)] . Ideo obtenebratae
sunt stellae diversa nube. Luna stat, stellae
clamant quod luna cadit. Sol illas premit, quia
nulla earum clarescit, sed in turbine implicatae
sunt.
Unde, o pastor magne, et post Christum nominate,
praebe lumen montibus, et virgam vallibus.
Da praecepta magistris et disciplinam subditis:
montibus justitiam cum oleo sparsis, et vallibus
ligaturam obedientiae, misto bono odore, et fac illis
recta itinera, ut non appareant viles Soli justitiae.
Puros fac ut ubique oculos habeas. Mens tua puro
fonte rigetur, ut cum sole splendeas, et Agnum imiteris.
Paupercula forma tremit quod in sono verborum
loquitur ad tam magnum magistrum. Sed, o