PL 197, col. 148

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

mitis Pater, antiquus vir et praeliator magnificus dicit
haec: unde audi: De summo judice dirigetur ad
te, ut graves et impios tyrannos eradices, et a te
ejicias, ne stent in magna irrisione in tua societate.
Esto autem misericors publicis et privatis aerumnis,
quia Deus non spernit vulneratos, nec spernit dolores
trementium se. Unde, o pastor ovium, audi haec
super laborantes in fatigatione multorum. Lux dicit:
Mystica Dei sunt judicia super unumquemque
secundum meritum illius. Multi tamen homines volunt
habere scrutinium per zelum suum, et per
ignorantiam morum suorum, sed judicium meum
nesciunt. Quapropter in aestimatione sua supra
modum mentiuntur, ut lupi praedam rapientes. Ideo
quamvis homo dignus sit propter scelera sua judicari,

tamen mihi non placet, quod homo sibimetipsi
vult habere judicium secundum arbitrium suum.
Et hoc nolo. Sed tu unamquamque causam discerne
secundum materna viscera misericordiae Dei, qui a
se non separat mendicum et egenum, quoniam plus
vult misericordiam quam sacrificium [(Osee VI; Matth.
IX, XII)] . Nunc igitur nigri volunt abluere nigredinem
per turpitudinem suam, sed ipsi sunt polluti et
surdi in fossa jacentes. Illos erige, et adjuva pusillos.
Tu enim qui es pastor populorum, audi ut
vivas in aeternum. Lux vivens dicit: Dic audaci
populo qui sibi terrores invenit in via errantium
viarum: Dominus quidam habuit marmoream civitatem;
et venatores venientes, civitatem illam inspiciebant,
volentes dispergere recta instituta ejus,

quae in flore illo apparuerunt, quem virginea mens
invenit. Et ecce mons magnus et excelsus, valde
elegans et expolitis lapidibus factus, contra orientem
apparuit, supra quem quoddam aedificium ad
orientem stabat, de lignis et lapidibus communis
aedificationis factum. Tunc venerunt multi rivuli,
quasi de medio orientis, in idem aedificium fluentes;
sed et in eodem aedificio fortissimus odor boni vini
erat, sed tamen cum aqua misti. Et multus populus
in idem aedificium corruit, in eo curvo corpore ambulans.
Sed alii in quadam valle coram praedicto
monte stabant, et illos attendebant qui in eodem
aedificio curvi ibant. Et ecce supra eumdem montem
etiam aliud marmoreum aedificium candidissimi et

integri lapidis, quasi magna turris contra aquilonem
stabat, in lucidissima ampulla, plena optimi
balsami, velut ignis ardens pendebat, et in cujus
pavimento multum oleum diffluebat. Sed tamen
ventus de aquilone interdum veniens, balsamum
et oleum illud commovit. Tunc multi ex populo in
idem aedificium venerunt, qui et oleo illo spargebantur,
et balsamo illo in frontibus suis signabantur.
Et facta est vox de coelo, dicens: Isti sunt signati.
Et qui hoc modo signati sunt, signum hoc non potuerunt
abluere, sed ita signati permanserunt, sicut
et illi qui in Christo renati sunt, baptismum
suum conservare debent. Qui autem signati erant,
ad illos qui signati non fuerunt, non transibant, nec
societatem eorum suscipiebant, quia, si hoc fecissent,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.