PL 197, col. 149
Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
fatui et inutiles dicerentur; qui vero signati
non fuerunt, ad istos qui signati erant transibant,
et societatem eorum suscipiebant, et inde optimam
partem sibi elegerunt. Sicut stella multiplicat splendorem
suum in nube, et sicut feminea forma coronatur
in virginitate. Et vir magnus aurea zona praecinctus,
supra eadem aedificia stans, dextrum brachium
supra marmoreum aedificium, et sinistrum
supra aliud posuit. Intellectus iste, ad duo instrumenta
ecclesiasticae dignitatis est. Omnipotens enim
Pater instituit nobilem partem a saecularibus causis
separatam, et in secretis suis coram Deo fortiter
ardentem: quam quidam insidiatores despicientes,
volunt destruere rectitudinem ejus, quae in Filio Dei
manifeste apparuit. Sed tamen mons justitiae expolitus
in multis justificationibus, in ortu veritatis
ascendit, in quo utilis institutio ad Deum tendens,
et tamen hominibus assistens, surgit, lumen utilitatis
hominibus praebens, ita ut etiam plurima doctrina
et odor rectarum scripturarum de vigore veritatis
ad ipsum fluat; quas quidam eorum in diversa
sine ratione multoties refundunt. Quapropter et
multi in ea curvi in pravitate ambulant, ita ut
etiam aliqui terrenis inhiantes, turpitudinem illorum
imitentur. Sed etiam in eodem monte justitiae
praedicta pars, in secretis suis coram Deo ardens,
in integritate sua, ut diabolo resistat, exsurgit, optimam
partem in Deo habens, in exemplo suo misericordiam
ostendens. Sed tamen multae tentationes
a diabolo emissae, optimam partem et ipsam
misericordiam inquietant. Multi autem homines ad
eamdem partem transeunt, et veram misericordiam
consequuntur, cum optimam partem sibi eligunt.
Unde et coram Deo signati dicuntur. Et qui signum
hujus partis suscipiunt, in eo sicut et in baptismo
suo, fortiter permanent. Quapropter ad suos qui
idem signum non habent, socialiter non descendunt,
ne inanes velut fatui efficiantur; et qui signum
ejusdem partis non habent, ad eumdem ordinem
socialiter ascendunt, et ita in plurimis bonis multiplicantur.
Quod et ille ostendit qui aurea zona praecinctus [(Apoc. I)] ,
demonstrat se esse Deum et hominem,
utrosque, scilicet istos et illos regens cum
brachio fortitudinis suae: istos protegit ita ut in eo
fortiter ardeant, saecularia abjicientes, et brachio
mansuetudinis suae illos tegit, ita ut utiles in divina
protectione sint, cum lumen veritatis proximis suis
utiliter praebent.
Nunc tu qui es Pater populorum, discerne in
perspicuitate verba haec, e summo judice tibi directa
pro necessitate errantium, quia superbia vult
opprimere humilitatem, quod esse non debet, velut
inconveniens esset si luna vellet pugnare cum sole,
splendorem suum cupiens similem facere splendori
ipsius. Unde propter hanc ineptam convenientiam,
fons aquarum clamat ad te imitatorem ejus: Per
me vivum et acutum, comprime atque corrige nigros
insidiatores et furtivos speculatores qui in
plumbum vertuntur in tortuosis peccatis, et qui de