PL 197, col. 155

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

cum manifesta victoria coelestis militiae contra vitia
diaboli pugnantes roborabant, et cum bona
voluntate velut angeli in Deum aspiciebant. Sic et
tu, o mitis Pater, benignum patrem imitare qui
poenitentem filium, et ad se revertentem, saginatum
vitulum propter illum occidens, cum gaudio suscepit [(Luc. XV)] :
et sauciati ex latronibus vulnera
vino lavit [(Luc. X)] , caligine confusa, asperitatem
correptionis et pietatem misericordiae designat: et
stella matutina, quae solem diei praecucurrit, esto
in Ecclesia, quae diu schismatis caligine confusa,
lumine justitiae Dei caret. Et tu ergo secundum zelum
Dei corripe, et de oleo misericordiae poenitentes
unge, quoniam Deus magis vult misericordiam quam
holocaustum [(Ose. VI)] .
Nunc, o mitissime Pater, ego et sorores meae
genua nostra coram paterna pietate tua flectimus,
orantes ut digneris paupertatem pauperculae formae
respicere, quae nunc in magna tristitia sumus, eo
quod abbas de monte Sancti Disibodi, et fratres
ejus, privilegiis et electioni nostrae contradicunt
quam semper habuimus, de qua semper magna
cautela providendum nobis est, ne aliquatenus
nobis tollatur, quia, si nobis timoratos et religiosos,
quales quaerimus, non concederent, religio
spiritalis omnino in nobis destrueretur. Unde, domine
mi, propter Dominum adjuva nos, ut vel electionem
nostram obtineamus, vel alios ubi possimus,
qui nos secundum Deum et utilitatem nostram

procurent, libere quaeramus et accipiamus. Nunc
iterum rogamus te, piissime Pater, ne petitionem nostram
et etiam nuntios istos despicias, qui per
fidelem amicum nostrum moniti, te petentes, ad
nos diverterunt, et hoc quod apud te obtinere quaerunt,
facias, quatenus post finem hujus vitae, quae
ad vesperum jam declinat, in indeficientem lucem
pervenias, et dulcem vocem Domini audias: Euge,
serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis,
super multa te constituam: intra in gaudium Domini
tui [(Matth. XXV)]
. Inclina ergo supplicationibus nostris
aures tuae pietatis, et nobis et illis clara dies
sit, ut ex indulgentia tuae largitatis communiter
Domino gratulemur, quatenus et tu in aeterna felicitate
semper gaudeas.
RESPONSIO ALEXANDRI PAPAE. AD WEZELINUM PRAEPOSITUM. De praeposito parthenoni montis S. Ruperti praeficiendo, non obstante abbatis S. Disibodi contradictione.

ALEXANDER, servus servorum Dei, dilecto filio
praeposito S. Andreae in Colonia, salutem et apostolicam
benedictionem.
Ex parte dilectae in Christo filiae nostrae Hildegard.
priorissae montis S. Roberti in Binga, et sororum
ejusdem loci, ad nostram audientiam noveris
pervenisse quod cum magistrum sibi et praepositum
de monasterio S. Disibodi, sicut consueverant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.