PL 197, col. 158
Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
et de teipso et de populo tuo injustitiam abscinde,
quia tempus bellorum in moribus hominum nunc
instat, ita quod nec in disciplina, nec in districtione
timoris Domini sunt. Tu autem ne formides eos ad
bonum coercere, quoniam si propter hoc tribulationem
et angustiam sustinueris, ne paveas, quia
Filius Dei eadem passus est. Surge ergo ad Dominum,
quoniam tempus tuum cito veniet.
EPISTOLA VII.
CHRISTIANI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. Ejus orationibus se committit.
CHRISTIANUS Dei gratia Moguntinae sedis archiepiscopus,
HILDEGARDI dilectae magistrae sororum
de S. Roberto in Pingis, devotionem gratiae suae
tam cum paterno quam cum filiali affectu.
Plurimis negotiis impediti, per pauca tibi scribimus
cum tam dilatato corde, toto mentis adnisu ad
piam dilectionem tuam anhelemus. Et quia divino
Spiritu te inspiratam cognoscimus, exhortatoria
verba tua desideramus; quoniam, dum terreno regno
exterius servire conamur, coelestem Regem
multoties interius negligimus. Igitur et orationibus
tuis ac sororum quae apud te sunt, nos committimus,
ita ut per illas adjuti, turbinibus et procellis
hujus saeculi, in quibus multum fatigamur, Deo
succurrente, clementer eripiamur. Nos autem vobis
in omnibus necessitatibus vestris adesse, ac in omnibus
prodesse, prout Deus donaverit, pro certo
sciatis.
RESPONSUM HILDEGARDIS. Egregie illum adhortatur ad curam pastoralem.
Mystica visio tibi dicit: O tu, persona praelationis,
in vice Christi ab ipso constitutus es, quemadmodum omnis potestas a Deo est
[(Rom. XIII)]
. Deo
autem nullus similis inventus est. Ipse Pater omnium
est, quoniam ab ipso omnia procedunt, et ob
hoc ea regit, et sacerdos in sacerdotali officio est,
quia per purum sacrificium, quod homo factus est,
hominem liberavit. In juramento namque ille sacerdos
est, quod scriptum est: Juravit Dominus, et
non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech [(Psal. CIX)]
. Deus
quippe in semetipso praedestinaverat homo fieri
sine omni maculositate peccati, et sine omni indigentia
emendantis poenitentiae, et sine omni
commistione et divisione, quae in homine cum peccatis
sunt, quatenus ita malum vinceret, ut in Melchisedech
praefiguratum est. Tu autem, o homo,
qui nunc in die es, antequam nox adveniat, cum
plus operari non possis, stude ut in vera potestate
populum tuum praecepta Dei doceas, et in recta justitia
eum regas, sicut Deus eum regit, et per magnum
studium in misericordia eum habeas, quoniam
Deus per semetipsum eum liberavit. Tali enim
modo magistratus, dominatio et potestas a Deo est.
Sed et de mammona iniquitatis amicos per misericordiam
tibi fac quatenus cum defeceris, in aeterna
tabernacula te suscipiant [(Luc. XVI)]
. Nunc, o Pater