PL 197, col. 159

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

et magister, post Christum pauperculam formam de
vero lumine tibi haec scribentem, audi, ut nobis omnibus
in necessitate positis, qui ad te confugiunt,
auxilium porrigas, quatenus propter gaudium illud
quod eis impendis, in gaudium aeternorum tabernaculorum
suscipiaris, et in aeterna beatitudine, ad
quam Deus te creavit, in aeternum vivas.
EPISTOLA VIII.
HILDEGARDIS AD CHRISTIANUM MOGUNTINENSEM ARCHIEPISCOPUM. Quod, juvene quodam olim excommunicato, sed dudum absoluto, in coemeterio montis S. Ruperti sepulto, mandatum a praelatis Moguntinis acceperit ut corpus juberet exhumari, vel abstineret a divinis in ecclesia sua celebrandis pontificis opem implorat.
O mitiss. Pater et domine, qui in vice Jesu Christi
super oves Ecclesiae pastor constitutus es, summo
Deo et paternae pietati tuae gratias humiliter agimus,
pro eo quod litteras paupertatis nostrae misericorditer
suscepisti, et quod pro nobis tribulatis
et angustiatis in misericordia tua litteras ad praelatos
nostros Moguntiam mittere dignatus es, et
etiam pro dulcibus verbis solitae clementiae tuae,
quibus per dominum Hermannum ecclesiae Sanctorum
Apostolorum in Colonia decanum, ita consolatae
et laetificatae sumus, quod in omni tribulatione
et angustia nostra, sicut filiae ad te dilectum Patrem
securae confugimus. Unde, bone domine, nos
famulae tuae quae sedemus in tristitia tribulationis

et angustiae, in spiritu humilitatis pedibus tuis provolutae,
causam intolerabilis doloris nostri in pura
veritate lacrymabiliter tibi aperimus, ea fiducia,
quod ignea charitas, quae Deus est [(Joan. IV)] , tibi
inspiret, ut cum paterna pietate lamentabilem vocem,
quam in tribulatione nostra afflictae ad te clamamus,
misericorditer exaudiri digneris. O mitis Pater,
cum praelati nostri Moguntini mortuum juvenem
ante mortem suam ab anno diu absolutum, et omnibus
Christianae fidei sacramentis munitum, sicut
etiam ante in litteris tibi insinuavi, apud nos sepultum,
a coemeterio nostro ejicere nos jussissent,
vel a divinis nos cessare, ego ad verum lumen, ut
soleo, aspexi, et in illo Deus mihi praecepit, ne unquam
voluntario consensu meo ejiceretur, quem

ipse a sinu Ecclesiae in gloriam salvationis deputandum
susceperit, quoniam nigredo magni periculi
nobis inde proveniret, eo quod contra voluntatem
ejus veritatis esset. Si enim iste timor omnipotentis
Dei mihi non obstitisset, eis humiliter
obedissem, et quemcunque in nomine tuo, qui Dominus
et advocatus noster es, eumdem mortuum
jussissent efferre, si excommunicatus non esset,
servandum jus Ecclesiae, grata voluntate concessissem.
Cum autem per aliquod tempus non sine magno
dolore et tristitia cessassemus, in vera visione animae
meae a summo judice (cujus praecepto resistere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.