PL 197, col. 163

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

etiam lucida stella, lucens in tenebris noctium
pravorum hominum; et velox cervus currens ad
fontem aquae vivae. Respice, quia hoc tempore
multi pastores sunt caeci, claudi et raptores pecuniae
mortis, suffocantes justitiam Dei. Sed Deus
sciens omnia, scit ubi pastoralis cura utilis est.
Ideo fidelis homo non circumeat quaerens praelationem.
Quod si quaesierit, in inquieta mente sua potestatem
magis voluptate appetens, quam voluntatem
Dei inspiciens, lupus rapax in persona sua est,
et anima ipsius nunquam quaerit spiritalia, sed ibi
Simonia est. Unde et in spiritu tibi dico: O quam
magnum miraculum est in salvatione animarum
hominum illorum, qui in praelatione absque Simonia
sunt, quos Deus ita inspicit, quod gloria ejus in

ipsis non obumbratur; sed facit in ipsis velut fortis
bellator, qui hoc studet, ne ab ullo superetur, sed
ut victoria ipsius stabilis sit. Nunc audi: Sic factum
est in filia mea Richardi, quam filiam meam
nomino, quia plena charitas in anima mea fuit ad
ipsam, quoniam vivens lux in fortissima visione
docuit meipsam amare. Audi: Deus eam in hoc zelo
habuit, quod voluptas saeculi illam amplecti non
potuit; sed contra eam pugnavit, quamvis ipsa
velut flos in pulchritudine et decore in symphonia
hujus saeculi appareret. Sed dum ipsa adhuc in
corpore viveret, audivi de ipsa in vera visione dici:
O virginitas, in regali thalamo stas. Ipsa enim in
virginea virga in sanctissimo ordine societatem habet,
unde filiae Sion gaudent. Sed tamen antiquus

serpens voluit eam a beato honore retrahere per
altam generositatem humanitatis. Sed summus
judex traxit hanc filiam meam ad se, abscindens de
illa omnem humanam gloriam. Unde anima mea
magnam fiduciam habet in ea, quamvis mundus
pulchram formam et prudentiam ipsius, dum in
corpore viveret, diligeret. Sed Deus illam plus dilexit.
Idcirco noluit Deus amicam suam dare inimico
amatori, id est mundo. Nunc tu, o chare, sedens in
vice Christi, perfice voluntatem animae sororis tuae,
quoniam postulat necessitas obedientiae. Et ut ipsa
semper sollicita fuit pro te, ita et nunc esto pro
anima ipsius, et fac bona opera secundum studium
ipsius. Unde et ego abjicio dolorem illum de corde

meo quem mihi fecisti in hac filia mea. Deus concedat
tibi per suffragia sanctorum rorem gratiae
suae et beatam remunerationem in futuro saeculo.
EPISTOLA XI.
ARNOLDI COLONIENSIS ARCHIEPISCOPI AD HILDEGARDEM. Librum ipsius petit.
ARNOLDUS D. g. Coloniensis archiepiscopus, HILDEGARDI
lucernae ardenti in domo Domini, de
monte S. Roberti, in protectione Dei coeli commorari.
Si bene valetis, et omnia quae circa vos sunt, diriguntur
a Domino, congaudemus. Sed et nos meritis
vestris valeamus. Quia enim uti jamdiu disposuimus,
ad vos minime venire valeamus, in quantum
inpraesentiarum possumus, nos vobis committimus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.