PL 197, col. 164

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

manus nostras in vestras damus, fidem fide
conjungimus, totum nos vobis commendamus. Praeterea
librum quem ipsa divino Spiritu inspirata
scripsistis, remota omni occasione, quia nec volumus
nec possumus eo carere, sive imparatus sive
non, per praesentium portitorem nobis transmittere
non dubitetis; ubi Deum tentare nolumus, sed ubi
mirabilia ejus videre desideramus.
RESPONSUM HILDEGARDIS. Mystice et utcunque obscure loquitur; clariora tamen de libro suo subjungit.
In vera visione haec vidi, audi ergo: Quemdam
hominem in valle cujusdam magni montis video
stantem, qui optionem in gustu animae suae habet.
Et idem homo mittit opinionem quam habet, in

altitudinem ejusdem montis, aer ipsius montis illam
suscipit, ita quod inde igneum colorem accipit,
sicut oleum quod ab igne accenditur. Sed mundae
aves quae ab immundis separatae sunt, veniunt, et
aerem illum in alas suas suscipiunt, et inde celeres
in volatu suo fiunt. Quod nobilissimus Pater videns,
dicit: Unde venitis? Quae respondent: Quidam
alienus homo in valle montis stans, suavissimum
ventum in altitudinem ipsius ad nos misit, et
inde veloces factae sumus ad volandum ad te. Et
idem paterfamilias ad eas dicit: Iste homo quamvis
a longe stet a me tamen propter cursum quo vos
ad me misit, volo illum amare. Qui autem bene
vult vigilare, hunc intellectum percipiat. Deus multoties
propter orationes sanctorum, de lupis agnos

facit, sicut etiam de peccatoribus justos. Unde et
qui omnia novit, dicit: Vide ne Deum in speluncis
latronum ames et ne ipsum in vanitatibus nomines,
ita quod Deum tantum in verbis invoces, et
non in operibus. Qui in verbo loquitur, illi respondebo;
qui autem in verbo loquitur, illi alienus sum.
Nam contumaciam deleo, et contradictionem illorum,
qui me contemnunt, per memetipsam contero.
Vae, vae malo iniquorum spernentium me. Hoc
audi, o homo, si vivere vis; alioquin gladius meus
percutiet te. Nunc autem, o pastor populi tui, ego
paupercula scripta veracium visionum istarum tibi
misi, sicut petisti, nihil humani ingenii et propriae
voluntatis meae continentia, sed quae indeficiens

lumen compositione sua, et eisdem verbis
manifestare voluit, quomodo sibi placuit, cum nec
ipsum quod nunc tibi scribo, ingenio meo, nec ullo
humano arbitrio, sed superna ostensione compositum
sit.
EPISTOLA XII.
EBERHARDI ARCHIEPISCOPI JUVAVENSIS AD HILDEGARDEM. Sanctae precibus se commendat et ejus litteras petit.
Juvavensis Ecclesiae Dei gratia minister et archiepiscopus,
licet indignus, HILDEGARDI sorori et
magistrae de S. Roberto in Pingis, quidquid valet
peccatoris oratio, et post hujus carnis tropaeum,
ad amplexus coelestis sponsi cum prudentibus virginibus
introire [(Matth. XXV)] . Ego peccator in
valle lacrymarum positus, multis saeculi turbinibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.