PL 197, col. 165
Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
et procellis attritus, intus timores, foris pugnas [(II Cor. VII)]
passus, obnixe tuam postulo dilectionem,
ut pro me preces fundere digneris quatenus
divina misericordia suae pietatis viscera super me
aperiat, et ab omnibus tribulationibus clementer
eripiat, quia et imperator pro schismate, quod nunc
in Ecclesia est, nobis vim inferre conatur. Meminisse
etenim debet charitas tua, virgo Deo digna,
quia, cum essem apud Moguntiam in curru ejusdem
imperatoris, sanctis orationibus tuis attentius me
commendavi, pro eo ut per tuam intercessionem
status vitae meae profectum haberet in Domino et
felicem consummationem. Unde etiam pollicita es
parvitati meae, ut acceptis litteris meis, secundum
quod Dominus dignaretur tibi revelare, non gravareris
mihi rescribere. Hujus pollicitationis debitum
requirit parvitas mea a tua sanctitate. Vale, virgo
Dei, et memento mei. Quidquid tamen illud est quod
rescribis, pone sub sigillo.
RESPONSIO HILDEGARDIS. Eberhardum passim laudat. Pulchre docet labores externos, ex charitate et obedientia susceptos, minime obesse viro Deum amanti.
O tu persona, quae in vice Filii Dei viventis es,
statum tuum nunc video, velut duos parietes quasi
angulari lapide conjunctos, quorum alter ut candida
nubes apparet, alter aliquantulum umbrosus; sic
tamen, quod nec candor ille huic umbrositati, nec
eadem umbrositas huic candori se intermiscet. Parietes
isti labores tui sunt, animo tuo conjuncti,
ubi ex altera parte intentio et suspiria tua angustam
viam ad Deum in candore anhelant, et ex
altera circuitus laboris tui aliquantulum in umbrositate
ad populum tibi subjectum pertinet; ita tamen,
quod candorem intentionis tuae velut domesticum
habes, et umbrositatem saecularium laborum
velut quoddam tibi alienum inspicis, nec
haec tibi intermisceri permittis, et ideo fatigationem
in animo tuo frequenter habes. Nam intentionem
tuam ad Deum, et laborem tuum ad populum
non habes velut unum; sed cum bona intentione
ad coelestia anhelas, et cum populum in Deo procuras,
in una mercede conjungi possunt; sicut et
Christus coelestibus inhaesit, et tamen ad populum
se inclinavit, ut scriptum est: Ego dixi: Dii estis,
et filii Excelsi omnes [(Psal. LXXXI; Joan. X)]
. Dii scilicet
in coelestibus, et filii Excelsi in procuratione
populi. Tu ergo, o Pater, labores tuos fonte sapientiae
perfunde, quem duae filiae hauserunt, quae
regalibus circumdatae sunt vestibus, videlicet charitas
et obedientia, quoniam Sapientia cum charitate
omnia ordinavit, plurimos rivulos educendo,
ut dicit: Girum coeli circuivi sola [(Eccli. XXIV)]
; et
quia Deus homini per obedientiam praeceptum dedit,
vestimentum quidem charitatis est, quod vultum
Dei in angelico ordine aspicit, sed vestimentum
obedientiae, circumamictio humanitatis Domini
est. Istae puellae ad januam tuam pulsant, et charitas
ad te dicit: Tecum manere desidero, et volo ut