PL 197, col. 170

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

Illa enim opinio est quae in se respicit, et quae in
nullum confidit. Nam ipsa vult, quod Deus non
vult; et semper hoc computat, quod ipsa constituit;
et tenebrosa est, quia lumen veritatis despexit,
et incoepit quod perficere non potuit: unde
nihil est, quia a Deo nec facta, nec creata est.
Ipsa in primo angelo incoepit, cum ille fulgorem
suum inspexit, et opinionem iniit, et non vidit de
quo eumdem fulgorem haberet; sed in seipso dixit:
Dominus esse volo, et alium nolo. Sic gloria ejus
ab ipso evanuit, et eam perdidit, et princeps gehennae
factus est [(Isa. XIV)] . Tunc Deus alio filio suo
gloriam illius dedit, qui in tam robusta vi factus
est, quod omnes creaturae ipsi adsunt: et qui etiam
in tam forti vi constitutus est, ut gloriam illam per

omnia non perderet. In illa enim maledictione qua
diabolus Deum noluit, stultitia in homine, Deo in
honore similis esse desideravit, scilicet ut Deus est.
Sed tamen illum amorem, quod Deum esse scivit,
non amisit. Unde materia diaboli omnino tenebrosa
est, quia claritatem Dei esse noluit. Adam claritatem
Dei esse voluit, sed in societate ejus esse desideravit,
unde perfectus in materia sua est, quoniam
aliquid lucidi, sed tamen plenus multis miseriis
est. In Spiritu sancto, aeternitatis aequalitatisque
connexio. Spiritus sanctus igneus est, et non exstinguibilis
ignis, qui interdum per flagrantiam
apparet, et interdum exstinguitur. Ipse enim Spiritus
sanctus aeternitatem et aequalitem perfundit
et connectit, ita ut unum sint, sicut homo manipulum

constringit; quia, si manipulus non constringeretur,
manipulus non esset, sed dispergeretur,
et sicut faber duas vires aeris cum igne in unum
conjungit. Unde est sicut versatilis ensis, qui undique
vibratur. Spiritus sanctus aeternitatem ostendit,
aequalitatem accendit: ita quod unum sunt.
Spiritus sanctus ignis et vita in aeternitate et
aequalitate ista est, quia Deus vivit. Sol enim candidus
est, et lumen ejus flagrat, atque ignis in eo
ardet; qui totum mundum illuminat, et una tota
apparet. Sed quaelibet causa, in qua nulla vis est,
mortua est, sicut abscissum lignum ab arbore aridum
est, quia viriditatem non habet. Spiritus
sanctus enim est solidamentum et vivificatio. Nam

aeternitas non esset aeternitas sine Spiritu sancto.
Aequalitas quoque non esset aequalitas sine Spiritu
sancto. Et Spiritus sanctus in ambobus est et unum
in Divinitate unus Deus est. Rationalitas etiam tres
vires habet, scilicet sonum, verbum, sufflatum.
In Patre Filius est, ut verbum in sono, Spiritus
sanctus in utroque, ut sufflatus in sono et verbo.
Et hae tres personae, ut praefatum est, unus Deus
sunt. In Patre aeternitas, quia nullus ante illum, et
aeternitas non incoepit, sicut opera Dei principium
habent. In Filio autem aequalitas, cum Filius de
Patre nunquam abscessit, nec Pater Filio caruit.
Sed in Spiritu sancto connexio, quia Filius in Patre
semper mansit, et Pater cum Filio; quoniam Spiritus
sanctus in eis ignea vita est, et unum sunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.