PL 197, col. 171
Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
Et scriptum est: Spiritus Domini replevit orbem
terrarum [(Sap. I)]
. Hoc est, omnes creaturae quae
videntur et non videntur, spiritali vita non carent,
et quas homo non cognoscit. Nam de viriditate
flores, de floribus fructus pomorum sunt. Nubes
etiam cursum habent. Luna quoque et stella cum
igne flagrant. Ligna per viriditatem flores educunt,
aqua tenuitatem et ventum mundando et rivulos
educendo habet. Tertia etiam humiditatem cum sudore
habet. Nam omnes creaturae habent quod videtur,
et quod non videtur. Quod videtur, debile
est; et quod non videtur, forte et vitale est. Hoc
intellectus hominis quaerit, ut cognoscat quoniam
illud non videt. Hae sunt vires operum Spiritus
sancti. Et hoc quod continet omnia. Quid hoc est?
Homo continet omnia [(ibid.)]
. Quomodo? Dominando,
utendo, jubendo. Hoc Deus illi secundum se donavit. Scientiam habet vocis.
Hoc est rationalitas quae
cum voce sonat. Vox est corpus, rationalitas anima,
calor aeris ignis, et unum sunt. Ideo quando
rationalitas dictando, creando per vocem auditur,
omnia opera ipsius perficiuntur, et per hoc adest
ei creare; quia ut jubet, sic erit. Ideo omnia opera
Dei inania non sunt. Nam si quispiam vas plenum
pecunia haberet, magnum gaudium inde teneret.
Sed si in vase nihil esset, pro minimo illud haberet.
In pravis operibus inanitas est, et fugiunt ignem
Spiritus sancti. Tunc adest eis delectatio peccandi,
de suggestione diaboli. Cum autem homo prava
opera sua pro nihilo computat et cognoscit, et tamen
ab eis reversionem facit, similis est peregrino
filio, qui post famem suam, panis patris sui recordatus
est, et dixit: Pater, peccavi in coelum et coram
te [(Luc. XV)]
: in coelum, quia in rationalitate
coelestis sum, et coram te, quia te Deum scio. Tunc
diabolum repudiat, et denuo Dominum suum eligit.
Inde omnia vitia diaboli confunduntur, et omnes
coelestes harmoniae mirantur; quia quod in inutilitate
lutum prius computabant, in principali utilitate
columnam nubis postea vident; quia quae vilia
viderunt, postea pulchriora eligunt, quoniam omnia
vitia diaboli pro nihilo computant: (in ipsis enim
pravis operibus utilitas non est), sed utilitatem in
bonis operibus faciunt. Haec sunt opera Spiritus
sancti. Nunc, o pastor et Pater populorum, Deus
tibi det ut ad lumen pervenias, ubi scientiam verae
beatitudinis accipias.
EPISTOLA XV.
EPISCOPI SPIRENSIS AD HILDEGARDEM.
GONTERUS D. g. Spirensis Ecclesiae minister et
episcopus, HILDEGARDI magistrae de monte S. Roberti
in Pingis, salutem aeternam in Christo.
Quod bonus odor es tam remotis quam vicinis,
et de Spiritu sancto solamen omnibus te quaerentibus,
divinae pietati gratias referimus. Unde et certum
habere dicitur dilectio tua, quod honorem et
utilitatem Ecclesiae tuae libenti animo videmus, et
modis omnibus, quibus voluntatem vestram in provectum